Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XXIII.De Ermana ici regis Gothorum, qui Alexandro Magno ob multas gentes quas perdomuit comparatus fuit, in Erulos, Venetos, et Aestrogothos expeditionibus et victoriis.
1 | Gothorum rege Geberich rebus excedente humanis, post temporis aliquod Ermanaricus nobilissimus Amalorum in regno successit; qui multas et bellicosissimas Arctoas gentes [al., Arctoae 11 gentes] perdomuit, suisque parere legibus fecit. Quem merito nonnulli Alexandro Magno comparavere maiores. Habebat siquidem quos domuerat, Gothos, Scythas, Thuidos in Aunxis, Vasinabroncas, Merens, Mordensimnis, Caris, Rocas, Tadzans, Athual, Navego, Bubegentas, Coldas; et cum tantorum servitio charus [al., clarus] haberetur, non passus est nisi et gentem Erulorum, quibus praeerat Alaricus, magna ex parte trucidatam, reliquam suae subigeret ditioni. |
2 | Nam praedicta gens, Ablavio historico referente, iuxta Maeotidas paludes habitans in locis stagnantibus quas Graeci Ele vocant, Eruli nominati sunt: gens quanto velox, eo amplius superbissima. Nulla siquidem erat tunc gens quae non levem armaturam in acie sua ex ipsis elegerint. Sed quamvis velocitas eorum ab aliis saepe bellantibus non evacuaretur, Gothorum tamen stabilitati subiacuit et tarditati; fecitque causa fortunae, ut et ipsi inter reliquas gentes Getarum regi Ermanarico serviverint. |
3 | Post Erularum caedem idem Ermanaricus in Venetos arma commovit; qui quamvis armis disperiti, sed numerositate pollentes, primo resistere conabantur. Sed nihil valet multitudo in bello [al., imbellium], praesertim ubi et multitudo armata advenerit; nam hi, ut initio expositionis vel catalogo gentis dicere coepimus, ab una stirpe exorti, tria nunc nomina reddidere, id est Veneti, Antes, Sclavi; qui quamvis nunc, ita facientibus peccatis nostris, ubique desaeviunt; tamen tunc omnes Ermanarici imperiis serviere. |
4 | Aestrorum quoque similiter nationem, qui longissima ripa Oceani Germanici insident, idem ipse prudentiae [al., prudentia, et] virtute subegit, omnibusque Scythiae et Germaniae nationibus ac si propriis laboribus imperavit. |