Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XX.Gothi regnante Gallieno in Asiam involant, Dianae Ephesinae templum incendunt, Chalcedoniam subvertunt, Troiam vastant, Thraciam infestant.
1 | Hoc in omni lascivia resoluto, Respa et Veduco, Thuro Varoque [al., Tharvaroque] duces Gothorum, sumptis navibus, Asiam transiere, fretum Hellesponticum transvecti: ubi multis eius provinciae civitatibus populatis, opinatissimum illud Ephesi Dianae templum, quod dudum dixeramus Amazonas condidisse, igne succendunt; partibus Bithyniae delati, Chalcedoniam subvertere, quam post Cornelius Avitus aliqua parte reparavit. |
2 | Quae hodieque quamvis regiae urbis civitate [al., vicinitate] congaudeat; signa tamen suarum ruinarum aliquanta ad indicia retinet posteritatis [al., potestatis]. Hac ergo felicitate Gothi, qua intravere partibus Asiae, praeda spolioque potiti, Hellesponticum fretum retransmeant, vastantes in itinere suo Troiam Iliumque, quae vix a bello illo Agamemnoniaco aliquantulum respirantes [al., se reparantes], rursus hostili mucrone deletae sunt. |
3 | Post Asiae ergo tale excidium, Thracia eorum experta est feritatem. Nam ibi ad radices Haemi montis, mari vicinam Anchialos civitatem aggressi mox adeunt, urbem quam dudum Sardanapalus rex Parthorum inter limbum maris et Haemi radices locasset. Ibi enim multis feruntur mansisse diebus, calidarum aquarum delectati lavacris, quae a quinto decimo milliario [al., ad 12 milliarum] Anchialitanae civitatis sunt sitae, ab imo sui fontis igni [al., ignei] scaturientes, et inter reliqua totius mundi thermarum innumerabilium loca omnino praecipue ad sanitatem infirmorum efficacissimae. |
4 | Exinde ergo ad proprias sedes regressi. |