monumenta.ch > Cassiodorus > 18
Cassiodorus, Historia Gothorum, XVII.Fastida Gepidarum rex, Ostrogothae Gothorum regi bellum infert; Gothi victores evadunt. Item de cognatione inter se Gothorum et Gepidarum. <<<     >>> XIX.Quo pacto Gallus et Volusianus foedus cum Gothis inierint, et Aemylianus Moesiam infestarit.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XVIII.Cniva rex Gothorum post obitum Ostrogothae exercitum in Moesiam ducit, et variis praeliis Romanos infestat; in quibus Decius coeditur.

1 Post cuius decessum Cniva exercitum dividens in duas partes, nonnullos ad vastandum Moesiam dirigit, sciens eam negligentibus principibus defensoribus destitutam. Ipse vero cum septuaginta millibus [al., 80 millibus] ad Eustesium, id est Novas conscendit; unde a Gallo duce remotus, Nicopolim accedit, quae iuxta Iatrum fluvium est constituta notissima, quoniam devictis Sarmatis Traianus eam fabricavit, et appellavit Victoriae civitatem.
2 Ubi Decio superveniente imperatore, tandem Cniva in Haemoniae partes, quae non longe aberant, recessit; inde apparatu disposito Philippopolim ire festinans. Cuius secessum Decius imperator cognoscens, et ipsius urbi ferre subsidium gestiens, iugo montis [al., Haemi] transacto, ad Berroeam venit. Ibique dum equos exercitumque lassum refoveret, illico Cniva cum Gothis in modum fulminis ruit, vastatoque Romano exercitu, imperatorem cum paucis qui fugere quiverant, ad Thusciam rursus trans Alpes in Moesiam proturbavit: ubi tunc Gallus dux limitis cum plurima manu bellantium morabatur; collectoque tam exinde quam de hoste exercitu, futuri belli reparat aciem.
3 Cniva vero diu obsessam invadit Philippopolim; praedaque potitus, Priscum ducem, qui inerat, sibi foederavit, quasi cum Decio pugnaturum. Venientesque ad conflictum, illico Decii filium sagitta saucium crudeli vulnere confodiunt. Quod pater animadvertens, licet ad confortandos animos militum dixisse fertur: Nemo tristetur, perditio unius militis non est reipublicae diminutio; tamen paternum affectum non ferens, hostes invadit, aut mortem, aut ultionem filii exposcens, veniensque abrupto [al., ad Abitrum] Moesiae civitatem, circumseptus a Gothis et ipse exstinguitur, imperii finem vitaeque terminum faciens.
4 Qui locus hodieque Decii Ara dicitur, eo quod ibi ante pugnam miserabiliter idolis immolaret.
Cassiodorus HOME