monumenta.ch > Cassiodorus > 17
Cassiodorus, Historia Gothorum, XVI.Gothi antea Romanorum foederati, ob distracta sibi stipendia hostes facti, Moesiam Thraciamque vastant, ductu Ostrogothae regis. <<<     >>> XVIII.Cniva rex Gothorum post obitum Ostrogothae exercitum in Moesiam ducit, et variis praeliis Romanos infestat; in quibus Decius coeditur.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XVII.Fastida Gepidarum rex, Ostrogothae Gothorum regi bellum infert; Gothi victores evadunt. Item de cognatione inter se Gothorum et Gepidarum.

1 Abhinc ergo, ut dicebamus, post longam obsidionem accepto praemio, ditatus Geta, recessit ad patriam. Quem Gepidarum cernens natio subito ubique vincentem, praedisque ditatum, invidia ductus, arma in parentes movet. Quomodo vero Getae Gepidaeque sint parentes si quaeris, paucis absolvam. Meminisse debes me initio de Scanziae insulae gremio Gothos dixisse egressos cum Berich suo rege, tribus tantum navibus vectos ad citerioris Oceani ripam; quarum trium una navis, ut assolet, tardius vecta, nomen genti fertur dedisse; nam lingua eorum pigra, gepanta dicitur.
2 Hinc factum est ut paulatim et corrupte nomen eis ex convicio nasceretur. Gepidae namque sine dubio ex Gothorum prosapia ducunt originem; sed quia, ut dixi, gepanta pigrum aliquid tardumque signat, pro gratuito [al., gravi tunc] convicio Gepidarum nomen exortum est, quod nec ipsum credo falsissimum. Sunt enim tardioris ingenii, et graviores corporum velocitate.
3 Hi ergo Gepidae tacti invidia, dudum spreta provincia, commanebant in insula Visclae amnis vadis circumacta, quam pro patrio sermone dicebant Gepidos. Nunc eam, ut fertur, insuam gens Vividaria incolit, ipsis ad meliores terras meantibus. Qui Vividarii ex diversis nationibus ac si in unum asylum collecti sunt, et gentem fecisse noscuntur.
4 Ergo, ut dicebamus, Gepidarum rex Fastida, qui etiam [al., quietam] gentem excitans, patrios fines per arma dilatavit, Burgundiones [al., Burgozones] pene usque ad internecionem delevit, aliasque nonnullas gentes perdomuit. Gothos quoque male provocans, consanguinitatis foedus prius importuna concertatione violavit; superbaque admodum elatione iactatus, crescenti populo dum terras coepit addere, incolas patrios reddidit rariores.
5 Is ergo misit legatos ad Ostrogotham, cuius adhuc imperio tam Ostrogothae, quam Vesegothae, id est utrique eiusdem gentis populi, subiacebant; inclusum se montium queritans asperitate, silvarumque densitate constrictum: unum poscens e duobus, ut aut bellum sibi, aut locorum suorum spatia praepararet. Tunc Ostrogotha rex Gothorum, ut erat solidi animi, respondit legatis, bellum se quidem tale horrere, durumque fore, et omnino scelestum armis confligere cum propinquis; loca vero non cedere. Quid multa? Gepidae in bella irruunt; contra quos, ne nimii [al., ne minor] iudicarentur, movit et Ostrogotha procinctum, conveniuntque ad oppidum Galtis, iuxta quod currit fluvius Aucha [al., houna], ibique magna partium virtute certatum est, quippe quos in se et armorum, et pugnae similitudo commoverat.
6 Sed causa melior vivaxque ingenium iuvat [al., vivacitasque ingenii iuvit] Gothos; inclinata denique parte Gepidarum, praelium nox [ed. Niv., mox] diremit. Tunc relicta suorum strage, Fastida rex Gepidarum properavit ad patriam, tam pudendis opprobriis humiliatus quam fuerat elatione erectus. Redeunt victores Gothi, Gepidarum discessione contenti, suaque in patria nostri in pace versantur, usque dum eorum praevius existeret Ostrogotha.
Cassiodorus HOME