monumenta.ch > Cassiodorus > 16
Cassiodorus, Historia Gothorum, XV.De Maximini imp. e gente Gothica orti mira fortitudine, et quo pacto ad imperium pervenerit. <<<     >>> XVII.Fastida Gepidarum rex, Ostrogothae Gothorum regi bellum infert; Gothi victores evadunt. Item de cognatione inter se Gothorum et Gepidarum.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XVI.Gothi antea Romanorum foederati, ob distracta sibi stipendia hostes facti, Moesiam Thraciamque vastant, ductu Ostrogothae regis.

1 Nam gens ista mirum in modum in ea parte qua versabatur, id est Ponti in littore Scythiae soli, innotuit, sine dubio tanta spatia tenens terrarum, tot sinus maris, tot fluminum cursus, sub cuius saepe dextra Wandalus iacuit, stetit sub pretio Marcomannus, Quadorum principes in servitutem redacti sunt.
2 Philippo namque antedicto regnante Romanis, qui solus ante Constantinum Christianus cum Philippo, id est [al., eiusdem] filio fuit, cuius et secundo anno regni Roma millesimum annum explevit; Gothi, ut assolet, distracta sibi stipendia sua ferentes aegre, de amicis facti sunt inimici. Nam quamvis remoti sub regibus viverent suis, reipublicae tamen Romanae foederati erant, et annua munera percipiebant. Quid multa?
3 Transiens tunc Ostrogotha cum suis Danubium, Moesiam Thraciamque vastavit. Ad quem repellendum Decius senator a Philippo dirigitur; qui veniens, dum genti nihil praevalet, milites proprios exemptos a militia fecit vita privata degere, quasi eorum neglectu Gothi Danubium transissent, factaque ut puta in suis vindicta, ad Philippum revertitur. Milites vero videntes se esse post hos labores militia pulsos, indignati ad Ostrogothae regis Gothorum auxilium confugerunt.
4 Qui excipiens eos, eorumque verbis accensus, mox triginta millia virorum armata produxit ad praelium, adhibitis sibi Thaphilis et Astringis [al., Thaifalis et Astingis] nonnullis; sed et Carporum tria millia [al., 300 millia], genus hominum ad bella nimis expeditum, qui saepe Romanis infesti sunt; quos tamen post haec imperante Diocletiano, Galerius Maximinus [ed. Niv., et Maximiano] Caesar de civitate reipublicae Romanae subiecit.
5 Is ergo habens Gothos et Peucenos, ab insula Peuce, quae ostio Danubii Ponto mergenti adiacet, Argaitum et Gunthericum nobilissimos suae gentis praefecit ductores. Qui mox Danubium vadati, et secundo Moesiam populati, Marcianopolim eiusdem patriae urbem famosam metropolim aggrediuntur, diuque obsessam, accepta pecunia ab his qui inerant, reliquere. Et quia Marcianopolim nominavimus, libet aliqua de eius situ breviter intimare.
6 Nam hanc urbem Traianus imperator hac re aedificavit, ut fertur, eo quod Marciae sororis suae [al., Marcia soror sua] puella, dum lavat in flumine illo, quod nimiae limpiditatis saporisque in media urbe oritur, Potami cognomento, exindeque vellet aquam haurire, casu vas aureum quod ferebatur in profundum cecidit, metalli pondere gravatum, et longe post emersit; quod certe non erat usitatum, aut vacuum sorberi, aut certe semel voratum undis respuentibus renatare. His Traianus sub admiratione compertis, fontique numinis quiddam inesse credens, conditam civitatem germanae suae in nomine Marcianopolim nominavit.
Cassiodorus HOME