monumenta.ch > Cassiodorus > 15
Cassiodorus, Historia Gothorum, XIV.Genealogia procerum Gothorum, quos illi anses, id est, semideos vocabant, deque eorum origine et fine. <<<     >>> XVI.Gothi antea Romanorum foederati, ob distracta sibi stipendia hostes facti, Moesiam Thraciamque vastant, ductu Ostrogothae regis.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XV.De Maximini imp. e gente Gothica orti mira fortitudine, et quo pacto ad imperium pervenerit.

1 Ex eorum reliquiis fuit et Maximinus imperator, post Alexandrum Mammeae [ed. Niv., Mammeam], ut dicit Symmachus in quinto suae historiae libro. Alexandro, inquit, Caesare mortuo, Maximinus [ed. Niv., Maximinus, inquiens Caesar, mortuo Alexandro, etc.] ab exercitu factus est imperator, ex infimis parentibus in Thracia natus, a patre Gotho nomine Mecca, matre Alana, quae Ababa dicebatur.
2 Is triennium regnans, dum in Christianos arma commoveret, imperium simul et vitam amisit. Nam hic, Severo imperatore regnante, et natalem filii diem celebrante, post primam aetatem et rusticam vitam, de pascuis in militiam venit. Princeps siquidem Severus militares dederat ludos; quod cernens Maximinus, qui [al., quamvis] erat semibarbarus adolescens, positis praemiis, barbara lingua petit ab imperatore ut sibi luctandi cum expertis militibus licentiam daret. Severus admodum miratus magnitudinem formae (erat enim, ut fertur, statura eius procera ultra octo pedes), iussit eum cum lixis corporeo nexu contendere, ne quid a rudi homine militaribus viris veniret iniuriae.
3 Tunc Maximinus sedecim lixas tanta felicitate prostravit, ut vincendo singulos nullam sibi requiem intercapedine temporum daret. Hic, captis praemiis, iussus est in militiam mitti, primaque ei stipendia equestria fuere. Tertiam post diem, cum imperator prodierat [ed. Niv., prodiret] in campum, vidit eum exsultantem more barbarico, iussitque tribuno ut eum coercitum ad Romanam imbueret disciplinam. Ille vero ubi de se intellexit principem loqui, accessit ad eum, equitantemque praeire pedibus coepit. Tum imperator equo adacto [ed. Niv., adiecto] in cursum calcaribus incitatum, multos orbes huc atque illuc usque ad suam fatigationem variis inflexibus interpedavit [Iuret., intripedavit], ac deinde ait illi: Nunquid vis post cursum Thracisce luctari? Respondit: Quantum libet, imperator.
4 Ita Severus ex equo desiliens, recentissimos militum cum eodem certare iussit. At ille septem valentissimos milites [al., iuvenes] ad terram elisit, ita ut antea nihil per intervalla respiraret. Selus a Caesare et argenteis praemiis, et aureo torque donatus est, iussus deinde inter stipatores degere corporis principalis. Post haec sub Antonino Caracalla ordines duxit, ac saepe famam factis extendens, inter plures militiae gradus, centuriasque strenuitatis suae pretium tulit.
5 Macrino tamen postea in regnum ingresso, recusavit militiam pene triennium, tribunatusque habens honorem, nunquam se oculis obtulit Macrini: indignum ducens eius imperium, quod perpetratum facinus erat quaesitum ab Heliogabalo. Dehinc quasi ad Antonini filium revertens, tribunatum suum adiit, et post hunc sub Alexandro Mammeae contra Parthos mirabiliter dimicavit. Eoque Mogontiaco militari tumultu occiso, ipse exercitus electione absque senatusconsultu effectus est imperator; qui cuncta bona sua in Christianorum persecutione malo voto foedavit, occisusque Aquileiae a Pupione, regnum reliquit Philippo.
6 Quod nos idcirco huic opusculo de Symmachi historia [Lib. V] mutuavimus, quatenus gentem unde agimus, ad regni Romani fastigium usque venisse doceamus. Caeterum causa exigit ut ad id unde digressi sumus redeamus.
Cassiodorus HOME