monumenta.ch > Cassiodorus > 13
Cassiodorus, Historia Gothorum, XII.De Corillo Gothorum rege. Item descriptio Daciae antiquae. Item descriptio Danubii. <<<     >>> XIV.Genealogia procerum Gothorum, quos illi anses, id est, semideos vocabant, deque eorum origine et fine.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XIII.De Dorpaneo Gothorum rege, et variis eorum contra Romanos sub Domitiano imp. praeliis et victoriis.

1 Longum namque post intervallum, Domitiano imperatore regnante, eius avaritiam metuentes, foedus quod dudum cum aliis principibus pepigerant Gothi solventes, ripam Danubii iam longe possessam ab imperio Romano, deiectis [al., delectis] militibus cum eorum ducibus, vastaverunt; cui provinciae tunc post Agrippam Poppaeus [ed. Niv., Pompeius] praeerat Sabinus.
2 Gothis autem Dorpaneus principatum agebat, quando bello commisso Gothi Romanis devictis, Poppaei [al., Oppius] Sabini capite abscisso, multa castella et civitates invadentes de parte imperatoris publice depraedarunt: qua necessitate suorum Domitianus cum omni virtute sua in Illyricum properavit, et totius pene reipublicae militibus, ductore Fusco praelato, cum electissimis viris amnem Danubium confertis navibus ad instar pontis transmeare coegit, super exercitum Dorpanei.
3 Tum Gothi haud segnes reperti, arma capessunt, primoque armati conflictu, mox Romanos devincunt, Fuscoque duce exstincto, divitias de castris militum despoliant, magnaque potiti per loca victoria, iam proceres suos, quasi qui fortuna vincebant, non puros homines, sed semideos , id est anses vocavere. Quorum genealogiam ut paucis percurram, ut [al., vel] quo quis parente genitus est, aut unde origo accepta, ubi finem efficit, absque invidia qui legis vera dicentem ausculta.
Cassiodorus HOME