Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT X.De variis Gothorum adversus reges Persarum et Macedonum bellis et victoriis.
1 | Cyrus rex Persarum post grande intervallum, et pene post sexcentorum triginta annorum tempora, Pompeio Trogo testante, Getarum reginae Thamiri sibi exitiale intulit bellum. Qui elatus ex Asiae victoria, Getas nititur subiugare, in quibus, ut diximus, regnaverat Thamiris [al., Thomiris]. Quae cum ab Araxe amne Cyri arcere potuisset accessus, transire tamen permisit, eligens armis eum vincere quam locorum beneficio submovere: quod et factum est; et veniente Cyro, prima cessit fortuna Parthis tanta, ut et filium Thamiris, et plurimum exercitum trucidarent; sed iterato marte, Gethae cum sua regina Parthos devictos superant atque prosternunt, opimamque praedam de eis auferunt; ibique primum Gothorum gens serica vident tentoria. |
2 | Tunc Thamiris regina acta [al., aucta] victoria, tantaque praeda de inimicis potita, in partem Moesiae quae nunc ex magna Scythia nomen mutuata, minor Scythia est appellata, transiens, ibi in ponte Moesiae colitur, et Thamiris civitatem suo de nomine aedificavit. Dehinc Darius rex Persarum Hystaspis filius, Antriregiri regis Gothorum filiam in matrimonium expostulavit, rogans pariter, atque deterrens, nisi suam peragerent voluntatem. Cuius affinitatem Gothi spernentes, legationem eius frustrarunt. |
3 | Qui repulsus, furore flammatus est, et octoginta millia armatorum contra ipsos produxit exercitum, verecundiam suam malo publico vindicare contendens; navibusque pene a Chalcedonia usque ad Byzantium ad instar pontium tabulatis aeque consertis, petit Thraciam et Moesiam; ponteque rursus in Danubio pari modo constructo, duobus mensibus crebris fatigatus intaphis [al., in scaphis], octo millia perdidit armatorum; timensque ne pons Danubii ab eius adversariis occuparetur, celeri fuga in Thraciam repedavit, nec Moesiae solum credens sibi tutum fore aliquantum remorandi. |
4 | Post cuius decessum iterum Xerxes filius eius paternas iniurias ulcisci se aestimans, cum suis ducentis [al., septingentis] et auxiliatorum trecentis millibus armatorum, rostratas naves habens mille septingentas, et onerarias tria millia, super Gothos profectus ad bellum; nec tentata re in conflictu praevaluit, animositate constantiae superatus. |
5 | Sic namque ut venerat, absque aliquo certamine suo cum rubore recessit. Philippus quoque pater Alexandri Magni cum Gothis amicitias copulans, Medopam Gothilae [al., Medorum Gudilae] filiam regis accepit uxorem, ut tali affinitate roboratus, Macedonum regna firmaret. Qua tempestate, Dione historico dicente, Philippus inopiam pecuniae passus, Udisitanam Moesiae civitatem instructis copiis vastare deliberat, quae tunc propter viciniam Thamiris [al., Tomheae], Gothis erat subiecta. Unde et sacerdotes Gothorum aliqui, illi qui Pii vocabantur, subito patefactis portis, cum citharis et vestibus candidis obviam sunt egressi, paternis diis, ut sibi propitii Macedones repellerent, voce supplici modulantes. |
6 | Quos Macedones sic fiducialiter sibi occurrere contuentes stupescunt; et, si dici fas est, ab inermibus tenentur [al., torrentur] armati. Nec mora, acie soluta quam ad bellum construxerunt, non tantum ab urbis excidio removere, verum etiam et quos foris fuerunt iure belli adepti reddiderunt, foedereque inito ad sua reversi sunt. Quem dolum post longum tempus reminiscens egregius Gothorum ductor Sitalcus, 150 virorum millibus congregatis, Atheniensibus intulit bellum adversus Perdiccam Macedoniae regem, quem Alexander apud Babyloniam ministri insidiis potans interitum, Atheniensium principatui haereditario iure reliquerat successorem. Magno praelio cum hoc inito, Gothi superiores inventi sunt; et sic pro iniuria quam illi in Moesia dudum fecissent, isti in Graeciam discurrentes, cunctam Macedoniam vastavere. |