1 | Quae veritae ne earum proles raresceret, a vicinis gentibus concubitum petierunt: facta nundina semel in anno, ita ut futuris temporibus eis deinde revertentibus in idipsum, quidquid partus masculini edidisset, patri redderet; quidquid vero feminei sexus nasceretur, mater ad arma bellica erudiret. Sive, ut quibusdam placet, editis maribus, novercali odio infantis miserandi fata rumpebant: ita apud illas detestabile puerperium erat, quod ubique constat esse votivum. |
2 | Quae crudelitas illis terrorem magnum cumulabat, opinione vulgata. Nam quae, rogo, spes esset capto, ubi ignosci vel filio nefas habebatur! Contra has, ut fertur, pugnabat Hercules, et Melanes pene plus dolo quam virtute subegit. Theseus vero Hippolyten in praedam tulit, de qua genuit et Hippolytum. Hae quoque Amazones post haec habuere reginam nomine Penthesileam, cuius Troiano bello exstant clarissima documenta. |