Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT VII.Amazones absentibus in praelio maritis, hostium variis incursibus resistunt, et diversas Asiae gentes bello superant.
1 | Post cuius decessum exercitu eius cum successore ipsius in aliis partibus expeditionem gerente, feminae Gothorum a quadam vicina gente tentatae, in praedamque ductae [al., in praedaque doctae] a viris, fortiter restiterunt, hostesque super se venientes cum magna verecundia abegerunt. Qua parata [al., patrata] victoria, fretaeque maiori audacia, invicem se cohortantes, arma arripiunt, eligentesque duas audaciores Lampeto, et Marpesiam principatui subrogarunt. Quae dum curam gerunt, ut propria defenderent et aliena vastarent, sortito Lampeto restitit, fines patrios tuendo; Marpesia vero feminarum agmine sumpto, novum genus exercitus duxit in Asiam, diversasque gentes bello superans, alios vero pace concilians, ad Caucasum venit, ibique certum tempus demorans, loco nomen dedit, Saxum Marpesiae. |
2 | Unde Virgilius: Ac si dura silex, aut stet Marpesia cautes. In eo loco ubi post haec Alexander Magnus portas constituens, Pylas Caspias nominavit; quod nunc Lazorum gens custodit pro munitione Romana. Hic ergo certum temporis Amazones commanentes, confortatae sunt. Unde egressae, et Alym fluvium qui iuxta Garganum [al., Gorgarum] civitatem praeterfluit, transeuntes, Armeniam, Syriam, Ciliciamque, Galatiam, Pisidiam, omniaque Asiae oppida, aequa felicitate domuerunt; Ionium Aeoliamque conversae, deditas sibi provincias effecerunt. |
3 | Ubi diutius dominantes, etiam civitates castraque suo nomini dicaverunt. Ephesi quoque templum Dianae ob sagittandi venandique studium, quibus se artibus tradidissent, effusis opibus, mirae pulchritudinis condiderunt. Tali ergo Scythicae gentis [al., Tales Scythia genitae] feminae casu Asiae regno potitae, per centum pene annos tenuerunt; et sic demum ad proprias socias in cautes Marpesias, quas superius diximus, repedarunt, in montem scilicet Caucasum. |
4 | Cuius montis, quia facta iterum mentio est, non ab re arbitror eius tractum situmque describere, quando maximam partem orbis noscitur circuire iugo continuo. Caucasus ab Indico mari surgens, qua meridiem respicit sole vaporatus ardescit; qua septentrioni pater, rigentibus ventis est obnoxius et pruinis. Mox in Syriam curvato angulo reflexus, licet amnium plurimos emittat, in Asianam tamen regionem Euphratem Tigrimque navigeros ad opinionem maximam perennium fontium copiosis fundit uberibus. |
5 | Qui amplexantes terras Assyriorum, Mesopotamiam et appellari faciunt et videri, in sinum maris Rubri fluenta deponentes. Tunc in boream revertens, Scythias terras iugum antefatum magnis flexibus pervagatur; atque ibidem opinatissima flumina in Caspium mare profundens, Araxem, Cyssum, et Cambysen, continuato iugo ad Rhiphaeos usque montes extenditur. |
6 | Indeque Scythicis gentibus dorso suo terminum praebens, ad Pontum usque descendit; consertisque collibus, Istri quoque fluenta contingit; quo amnis scissus dehiscens, in Scythia quoque Taurus vocatur. Talis ergo, tantusque, et pene omnium montium maximus, excelsas suas erigens summitates, naturali constructione praestat gentibus inexpugnanda munimina. Nam locatim [al., paulatim] recisus, qua disrupto iugo vallis hiatu patescit, nunc Caspias portas, nunc Armenias, nunc Cilicas, vel secundum locum, qualis fuerit, facit; vix tamen plaustro meabilis, lateribus in altitudinem utrinque directis; qui pro gentium varietate diverso vocabulo nuncupatur. Hunc enim Iamnium [forte, Imaum], mox Propanismum Indus appellat; Parthus primum castra post Nifacen edicit. |
7 | Syrus et Armenius Taurum, Scythae Caucasum ac Rhiphaeum, iterumque in fine Taurum, cognominant; aliaque complura gentes huic iugo dedere vocabula. Et quia de eius continuatione pauca libavimus, ad Amazones, unde divertimus, redeamus. |