monumenta.ch > Cassiodorus > 3
Cassiodorus, Historia Gothorum, II.De Britannia insula. <<<     >>> IV.Gothi unde primum egressi, quo pacto paulatim sedes suas promoverint in Scythiam Pontico mari vicinam.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT III.De Scanziae insulae situ et nationibus.

1 Ad Scanziae insulae situm, quam superius reliquimus, redeamus. De hac enim in secundo sui operis libro Claudius Ptolemaeus orbis terrae descriptor egregius meminit, dicens: Est in Oceani arctoo salo posita insula magna, nomine Scanzia, in modum folii cedri [al., citri], lateribus pandis post longum ductum concludens se; eius ripas influit Oceanus. Haec a fronte posita est Vistulae fluvii, qui Sarmaticis montibus ortus, in conspectu Scanziae septentrionali Oceano trisulcus illabitur, Germaniam Scythiamque disterminans.
2 Haec ergo habet ab oriente vastissimum lacum, in orbis terrae gremio: unde Vagi fluvius, velut quodam ventre generatus, in Oceanum undosus evolvitur. Ab occidente namque immenso pelago circumditur; a septentrione quoque innavigabili eodem vastissimo concluditur Oceano; ex quo quasi quodam brachio exeunte, sinu distento, Germanicum mare efficitur.
3 Hic gentes quae carnibus tantum vivunt; ibi etiam parvae, sed plures perhibentur insulae esse dispositae; ad quas si congelato mari ob nimium frigus lupi transierint, luminibus feruntur orbari: ita non solum inhospitalis hominibus, verum etiam belluis terra crudelis est. In Scanzia vero insula, unde nobis sermo est, licet multae et diversae maneant nationes, septem tamen earum nomina meminit Ptolemaeus.
4 Apum ibi turba mellifica ob nimium frigus nunquam reperitur. In cuius parte arctoa gens Adogit consistit, quae fertur in aestate media quadraginta diebus et noctibus luces habere continuas; itemque brumali tempore, eodem dierum noctiumque numero lucem claram nescire. Ita alternato moerore cum gaudio, beneficio aliis damnoque impar est; et hoc quare?
5 Quia prolixioribus diebus solem ad orientem per axis marginem vident redeuntem; brevioribus vero non sic conspicitur apud illos, sed aliter, quia austrina signa percurrit, et qui nobis videtur sol ab imo surgere, illis per terrae marginem dicitur circuire. Aliae vero ibi gentes tres Crefennae , qui frumentorum non quaeritant victum, sed carnibus ferarum atque avium vivunt: ubi tanta paludibus fetura ponitur, ut et augmentum praestent generi, et satietatem ac copiam genti.
6 Alia vero gens ibi moratur Suethans, quae velut Thuringi equis utuntur eximiis. Hi quoque sunt qui in usus Romanorum Saphirinas pelles, commercio interveniente, per alias innumeras gentes transmittunt, fam si pellium decora nigredine. Hi cum inopes vivant, ditissime vestiuntur. Sequuntur deinde diversarum turba nationum, Theusthes, Vagoth, Bergio, Hallin, Liothida, quorum omnium sedes sub humo plana ac fertili, et propterea inibi aliarum gentium incursionibus infestantur. Post hos Athelnil, Finnaithae, Fervir, Gautigoth, acre hominum genus, et ad bella promptissimum. Dehinc mixti Evagerae Othingis.
7 Hi omnes exesis rupibus, quasi castellis inhabitant, ritu belluino. Sunt ex his exteriores Ostrogothae, Raumaricae, Raugnaricii, Finni mitissimi, Scanziae cultoribus omnibus mitiores; nec non et pares eorum Vinoviloth, Suethidi, Cogeni in hac gente reliquis corpore eminentiores; quamvis et Dani ex ipsorum stirpe progressi, Erulos propriis sedibus expulerunt: qui inter omnes Scanziae nationes nomen sibi ob nimiam proceritatem affectant praecipuum.
8 Sunt quanquam et illorum positura Grannii, Aganziae. Unixae, Ethelrugi, Arochiranni, quibus non ante omnes, sed ante multos annos Rodulf rex fuit, qui contempto proprio regno, ad Theoderici Gothorum regis gremium convolavit, et ut desiderabat invenit. Hae itaque gentes Romanis corpore et animo grandiores, infestae saevitia pugnae [al., pugnabant belluina saevitia].
Cassiodorus HOME