monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Historia Gothorum, PRIMUM.De totius orbis terrarum divisione. <<<     >>> III.De Scanziae insulae situ et nationibus.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT II.De Britannia insula.

1 Nunc autem de Britannia insula, quae in sinu Oceani inter Hispanias, Gallias et Germaniam sita est, ut potuero, paucis absolvam. Cuius licet magnitudinem olim nemo, ut refert Livius, circumvectus est, multis tamen data est varia opinio de ea loquendi. Quandiu siquidem armis inaccessam Romanis, Iulius Caesar praeliis, ad gloriam tantum quaesitis, aperuit perviam; deinceps mercimoniis aliasque ob causas, multis patefacta mortalibus, non indiligenti quae secuta est aetati, certius sui prodit situm, quam, ut a Graecis Latinisque auctoribus accepimus, persequimur. Triquetram eam plures dixere, cono similem, inter septentrionalem occidentalemque plagam proiectam: uno, qui magnus est, angulo in Rheni ostia spectantem; dehinc correpta latitudine obliqua retro abstractam in duos exire alios; geminoque latere longiore Galliae praetendi atque Germaniae.
2 In duobus millibus trecentis decem stadiis latitudo eius, ubi patentior; longitudo non ultra septem millia centum triginta duo stadia fertur extendi: modo vero dumosa, modo silvestri iacere planitie, montibus etiam nonnullis increscere; mari tardo circumflua, quod nec remis facile impellentibus cedat, nec ventorum flatibus intumescat: quia remotae longius terrae causas motibus negant; quippe illuc latius quam usquam aequor extenditur.
3 Refert autem Strabo, Graecorum nobilis scriptor, tantas illam exhalare nebulas, madefacta humo Oceani crebris excursibus, ut subtectus sol per illam pene totam foediorem, qui serenus est, diem negetur aspectui; noctem quoque clariorem. In extrema eius parte Memma [al., Miniamque], quam Cornelius etiam annalium scriptor narrat, metallis plurimis copiosam, herbis frequentem, et his feraciorem omnibus, quia pecora magis quam homines alat.
4 Labi vero per eam et multa quam maxima, relabique flumina gemmas margaritasque volventia; sylorum colorati vultus, torto plerique crine, et nigro nascuntur. Calidoniam vero incolentibus, rutilae comae, corpora magna, sed fluida; qui Gallis sive Hispanis a quibusque attenduntur assimiles. Unde coniectavere nonnulli quod ea ex his accolas continuo vocatos acceperit: inculti aeque omnes populi regesque populorum; cunctis tamen in Calidoniorum metallum concessisse nominandi , auctor est Dio celeberrimus scriptor annalium.
5 Virgeas habitant casas, communia tecta cum pecore, silvaeque illis saepe sunt domus. Ob decorem nescio au aliam ob rem, ferro pingunt corpora. Bellum inter se aut imperii cupidine, aut amplificandi quae possident, saepius gerunt; non tantum equitatu vel pedite, verum etiam bigis curribusque falcatis, quos more vulgari essedas vocant.
6 Haec pauca de Britanniae insulae forma dixisse sufficiat.
Cassiodorus HOME