monumenta.ch > Cassiodorus > 1
>>> Cassiodorus, Historia Gothorum, II.De Britannia insula.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT PRIMUM.De totius orbis terrarum divisione.

1 Maiores nostri, ut refert Orosius, totius terrae circulum Oceani limbo circumseptum triquetrum statuere, eiusque tres partes, Asiam, Europam, et Africam, vocavere. De quo tripartito orbis terrarum spatio innumerabiles pene scriptores existunt, qui non solum urbium locorumve positiones explanant, verum etiam, et quod est liquidius, passuum milliariumque dimetiuntur quantitatem.
2 Insulas quoque marinis fluctibus intermixtas, tam maiores quam etiam minores, quas Cycladas vel Sporadas cognominant, in immenso maris magni pelago sitas determinant. Oceani vero intransmeabilis ulteriores fines non solum non describere quis aggressus est, verum etiam nec cuiquam licuit transfretare: quia resistente ulva, et ventorum spiramine quiescente, impermeabiles esse sentiantur, et nulli cogniti, nisi soli ei qui eos constituit. Citerior vero eius pelagi ripa quam diximus, totius mundi circulum in modum coronae ambiens, fines suos curiosis hominibus et qui de hac re scribere voluerunt, perquam innotuit: quia et terrae circulus ab incolis possidetur.
3 Et nonnullae insulae in eodem mari habitabiles sunt, ut in orientali plaga, et Indico oceano, Hippodes, Iamnesia, sole perustae, quamvis inhabitabiles, tamen omnino sui spatio in longum latumque extensae. Taprobane quoque, in qua exceptis oppidis vel possessionibus, dicunt munitissimas urbes, decoram Sedaliam, omnino gratissimam Silestantinam [al., Silephantinam], nec non Etheron [al. et Theron], licet non ab aliquo scriptore dilucidas, tamen suis possessoribus affatim refertas.
4 Habet in parte occidua idem Oceanus aliquantas insulas, et pene cunctas ob frequentiam euntium et redeuntium notas. Et sunt iuxta fretum Gaditanum haud procul, una Beata, et alia quae dicitur Fortunata, quamvis nonnulli et illa gemina Galliciae et Lusitaniae promontoria in Oceani insulis ponant. In quorum uno templum Herculis, in alio monumentum adhuc conspicitur Scipionis; tamen quia extremitatem Galliciae terrae continent, ad terram magnam Europae potius quam ad Oceani pertinent insulas.
5 Habet tamen et alias insulas interius in suo aestu, quae dicuntur Baleares, habetque et aliam Mevaniam; nec non et Orcadas numero 34, quamvis non omnes excultas. Habet et in ultimo plagae occidentalis aliam insulam nomine Thylen, de qua Mantuanus: Tibi serviat ultima Thyle. Habet quoque hoc ipsum immensum pelagus in parte arctoa, id est septentrionali amplam insulam nomine Scanziam [al. Scandiam], unde nobis sermo, si Dominus iuverit, est assumendus: quia gens cuius originem flagitas, ab huius insulae gremio velut examen apum erumpens, in terram Europae advenit.
6 Quomodo vero aut qualiter, in subsequentibus, si Dominus donaverit, explanabimus.
Cassiodorus HOME