monumenta.ch > Cassiodorus > 16
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, XV.Quomodo Eudoxio uxor imperatoris Hierosolymam sit profecta. <<<    

Cassiodorus, 12, CAPUT XVI.Quod Proclus Thalassium senatorem auctoritate sua Caesareae Cappadociae fecerit episcopum.

1 Proclus autem episcopus eodem tempore, septimo decimo imperatoris Theodosii consulatu [An. Dom. 439], rem mirabilem operatus est, quam nullus priorum fecit episcoporum. Cum enim Firmus episcopus Caesareae Cappadociae mortuus fuisset, aderant Caesarienses, petentes episcopum. Cumque cogitaret quem eis ordinare debuisset, contigit ut ad eum salutandum die sabbato senatores universi venirent. Inter quos Thalassius, qui praefecturae Illyrici administraverat dignitatem.
2 Cumque futurus esset, sicut habebat fama, ut Orientalem regeret praefecturam, missa manu Proclus pro praefecturae dignitate episcopatum ei Caesarianae civitatis imposuit. Haec quidem in Ecclesia illo tempore gerebantur. Nos autem hic terminum faciamus historiae, in pace gubernari cunctas Ecclesias exorantes. Nos ergo, o sacratissime homo Dei Theodore, tuam complevimus iussionem, finem facientes historiae, in anno secundo trecentesimae quintae olympiadis, consulatu decimo septimo imperatoris Theodosii.
Cassiodorus HOME

bav824.338 bnf1603.235

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik