monumenta.ch > Cassiodorus > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, XIV.Quomodo corpus Ioannis episcopi sit Constantinopolim revocatum. <<<     >>> XVI.Quod Proclus Thalassium senatorem auctoritate sua Caesareae Cappadociae fecerit episcopum.

Cassiodorus, 12, CAPUT XV.Quomodo Eudoxio uxor imperatoris Hierosolymam sit profecta.

1 Theodosius igitur imperator pro beneficiis a Deo sibi collatis, gratias referebat, plurimis honoribus Christo sua vota compensans, coniugemque suam Eudoxiam ad Hierosolymam destinavit. Hoc enim et ipsa votum habuerat, si filiam videret nuptam. Quae tam Hierosolymis ecclesias constitutas quam per singulas civitates positas honoravit, et cum pergeret, et cum denuo remearet. [SOCRATES, lib. VII, cap. 46. Edit. Christ. Vales. cap. 47, p. 390.]
Cassiodorus HOME

bav824.338 bnf1603.234

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik