Cassiodorus, 12, CAPUT XIV.Quomodo corpus Ioannis episcopi sit Constantinopolim revocatum.
1 | Non multo post episcopus Proclus eos qui propter Ioannis depositionem segregabantur, Ecclesiae restituit. Sapientiaque sua eorum mitigavit tristitiam hoc modo. Corpus enim Ioannis in Cumanis sepultum, tricesimo quinto anno post depositionem, Constantinopolim iubente imperatore revocavit, et publice divulgatum in ecclesia Apostolorum multo honore recondidit. |
2 | Quod actum est decimo sexto consulatu Theodosii [An. Dom. 438], 17 Ianuarii mensis die. [SOCRATES, lib. VII, cap. 44. Edit. Christ. Vales. cap. 45, p. 388.] |
3 | Paulus quoque Novatianorum episcopus eodem consulatu, 20 Iulii mensis die, defunctus est. Qui cum aegrotaret, nec diaetam consuetam transgressus est, nec orationes solitas praetermisit. Cumque esset morti vicinus, evocavit omnes clericos suos dicens: Cogitate episcopum eligere donec vivo, ne posthaec turbas Ecclesiae nostrae sustineant. Illis vero ei potius electionem dantibus, Paulus ait: Ergo scriptam mihi huiusmodi date professionem, quia ipsum eligatis quem ego decrevero. |
4 | Quibus hoc facientibus atque subscribentibus, Marciani presbyteri nomen in charta conscripsit atque signavit. Fecitque priores similiter signare presbyteros, eamque chartam apud Marcum deposuit, Scytharum Ecclesiae Novatianorum episcopum, dicens: Si vixero, mihi redde; si mortuus fuero, hic invenietis quis debeat ordinari. |
5 | Post cuius obitum tertia die resignantes, et Marciani nomen invenientes, eiusque laudantes electionem, sine ulla mora miserunt in Tiberiadem Phrygiae, ubi tunc habitabat. Et comprehensum deduxerunt vicesima prima die eiusdem mensis, et ordinaverunt episcopum. [SOCRATES, lib. VII, cap. 45. Edit. Christ. Vales. cap. 46, p. 389.] |