monumenta.ch > Cassiodorus > 13
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, XII.De victoria barbarorum. <<<     >>> XIV.Quomodo corpus Ioannis episcopi sit Constantinopolim revocatum.

Cassiodorus, 12, CAPUT XIII.Quomodo filia Theodosii Valentiniano sit iuncta.

1 Igitur imperatori propter suam mansuetudinem et alia plurima praestitit Deus, quorum unum illud est. Erat ei filia ex Eudoxia, nomine Eudoxia. Hanc Valentinianus consobrinus eius, Hesperiarum partium ab eo factus imperator, petiit uxorem. Cumque Theodosius annuisset, cogitabat in medio quodam itineris loco nuptias celebrare. Placueratque ut Thessalonicam ambo venirent.
2 Inter haec nuntiavit Valentinianus ne fatigaretur Theodosius; ipse enim venturum se Constantinopolim compromisit. Cumque ergo partes munisset Hesperias, Constantinopolim venit ad nuptias. Quibus celebratis consulatu Isidori et Senatoris [An. Dom. 436], uxore sumpta reversus est. [SOCRATES, lib. VII, cap. 43. Edit. Christ. Vales. cap. 43 et 44, p. 388.]
Cassiodorus HOME

bav824.337 bnf1603.234

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik