Cassiodorus, 12, CAPUT XII.De victoria barbarorum.
1 | Post interitum namque tyranni, barbari quos ille contra Romanos suum evocaverat in auxilium, parati erant Romanorum fines invadere. Haec audiens imperator consuete hanc sollicitudinem Deo commisit, et orationibus occupatus cito promeruit quod quaesivit. Quae enim provenerunt barbaris enarranda sunt. Dux enim eorum nomine Rugas, fulmine percussus, interiit. |
2 | Secutaque pestis maximam partem eorum hominum interemit. Et non solum hoc suffecit, sed etiam ignis de coelo descendens, plurimos qui videbantur remansisse consumpsit. Quae res barbaros in formidine magna constituit, non solum quia contra gentem Romanorum fortissimam arma levare praesumpserant, sed quia sic eos a forti Deo iuvari conspiciebant. |
3 | Tunc enim Proclus episcopus de prophetia Ezechielis coram Ecclesia faciens sermonem de collata salute, ab omnibus est laudatus. Cuius prophetiae verba sunt haec: Et tu, fili hominis, prophetiza in Gog principem Mosoch et Tubal. Iudico enim eum morte, et sanguine, et imbre diluvii, et lapidibus grandinis, et ignem, et sulphur pluam super eum et omnes qui cum eo sunt . Et post pauca: Et scient quia ego sum Dominus. [SOCRATES, lib. VII, cap. 42. Edit. Christ. Vales. cap. 43, p. 387.] |