Cassiodorus, 12, CAPUT XI.De conversatione et moribus Procli.
1 | Proclus ab aetate prima lector fuit, apud doctores tamen observans zelator quoque in rhetorica. Qui dum ad perfectam venisset aetatem, plerumque cum Attico erat episcopo exceptor sermonum eius. Et dum proficeret, ab Attico diaconus ordinatur, postea presbyter. A Sisinnio vero Cyzici consecratur episcopus. Haec equidem ei primitus provenerunt, postea thronum Constantinopolitanae sortitur Ecclesiae. Erat enim vir moribus optimis; et, ab Attico utiliter eruditus, omnia eius imitabatur. |
2 | Sed in isto patientia potior apparebat. Et ille quidem haereticis se terribilem opportune monstrabat; iste vero omnibus mitis erat, et sic eos potius quam violenter flectere nitebatur: nullam haeresim fatigare volens, in hac parte Theodosium imitatus imperatorem. Ille namque iudicabat contra culpabiles imperiali non uti potestate. |
3 | Hic autem parvipendebat si quis de Deo non ita saperet sicut ipse. [SOCRATES, lib. VII, cap. 40. Edit. Christ. Vales. cap. 41, p. 386.] |
4 | In his igitur etiam imperator laudabat eum, cum et ipse veros sacerdotes imitaretur, et nequaquam persequi volentes admitteret. Ego tamen praesumptive dico quia mansuetudine omnes veros sacerdotes evicerit. Ob quam causam hostes suos citra belli certamina subiugabat, sicut ostenditur in Ioanne tyranno, et facta post hoc perditione barbarorum. [SOCRATES, lib. VII, cap. 41. Edit. Christ. Vales. cap. 42, p. 386.] |