monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, VII.De ordinatione Maximiani Constantinopoli. <<<     >>> IX.Quomodo apud Cretam, quodam Iudaeo dicente se esse Moysen, plurimi Iudaeorum deceptione sint mortui, et reliqui facti sint Christiani.

Cassiodorus, 12, CAPUT VIII.Quod episcopi ex aliis ad alias Ecclesias sint mutati.

1 Quia vero quidam dicebant ecclesiasticam regulam prohibere ne Proclus Constantinopolitanam teneret Ecclesiam, cum Cyzici [mss. et ed. V., Cizico] fuisset ordinatus, volo pro hac re pauca narrare. Non enim mihi hoc vere dixisse videntur, sed aut invidia faciente, aut ignorantes ecclesiasticam sanctionem prohibuerunt, quae frequenter in Ecclesiis utiliter facta noscuntur.
2 Eusebius itaque Pamphili in sexto Ecclesiasticae Historiae libro, Alexandrum unius Cappadociae civitatis episcopum refert, quia cum venisset causa orationis ad Hierosolymam, detentus sit ab eius civibus, et in locum Narcissi episcopi constitutus, et de caetero omni vita sua ipsi Ecclesiae praesedisse. Sic igitur apud veteres sine ulla differentia, de civitate ad aliam migrabat episcopus, dum utilitas evocaret.
3 Oportet autem etiam ipsam regulam huic operi copulari, ut ostendatur quia mentiti sunt qui Proclum inthronizare prohibuerunt.
4 Regula XVIII. Si quis episcopus ordinatus ad parochiam in qua ordinatus est minime proficiscitur non sua culpa, sed sive populo respuente, aut propter quamlibet aliam causam non necessitate factam, hunc honore ministerioque participari tantum, nec eum misceri rebus ecclesiae, in qua collectas celebrat Ecclesia; sed sustinere quod provinciae synodus suo iudicio terminaverit.
5 Haec itaque regula est. Quia vero plurimi episcoporum ex aliis civitatibus ad alias propter utilitates temporum sunt migrati, nomina eorum qui sunt mutati subdidimus. Perigenes in Petris ordinatur episcopus; et quoniam cives eius eum suscipere noluerunt, Romanae civitatis episcopus iussit eum inthronizari in Corintho metropoli, defuncto eius episcopo; eique, donec advixit, Ecclesiae praefuit.
6 Gregorius Nazianzenus, prius unius Cappadociae civitatis fuit episcopus, deinde Nazianzi constitutus est. Meletius in Sebastena prius Ecclesia praefuit, et postea Antiochiae praesul est constitutus. Dositheum Seleuciae episcopum Alexander Antiochenus episcopus in Tarsum Ciliciae demigrare fecit. Reverentius ab Arcis Phoeniciae in Tyrum migratus est [ms. Lyr., migravit]. Ioannes de Gordo Lydiae mutatus est in Proconesum, et in ea praesidet Ecclesia.
7 Palladius ab Hellinopoli mutatur in Asponam. Alexander ab Hellinopoli in Adrianos migratus est. Theosebius ab Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae dudum Salambria vocabatur. Polycarpus de urbe Antapristena Mysiae in Nicopolim Thraciae mutatus est. Hierophilus de Trapezapoli Phrygiae migratus est in Plutinopolim Thraciae.
8 Optimus ab Argadamia Phrygiae in Antiochiam Pisidiae migratur. Sylvanus a Philippopoli Thraciae mutatur in Troada. Tantos igitur quantos ad praesens invenimus ex propriis civitatibus ad alias migrasse, nos memorasse sufficiat. De Sylvano tamen, qui ex Philippopoleos Thraciae in Troada migratus est, utile iudico pauca narrare. [SOCRATES, lib. VII, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 36, p. 378.]
9 Sylvanus quidem rhetor fuit prius Troili sophistae, et ad perfectum Christianus, vitamque monachicam diligens. Is enim doctoris pallio uti despexit: quem post haec Atticus episcopus comprehendens, episcopum Philippopoleos ordinavit. At ille tribus annis in Thracia degens, nec frigora ferre valens, cum haberet corpus valde debile atque subtile, rogavit Atticum ut eum in locum alium constitueret, dicens non ob aliam causam nisi propter frigus ea se loca mutare velle.
10 Cumque alter pro eo fuisset ordinatus, mansit Sylvanus Constantinopoli, vitam monachicam perfecte custodiens. Tantumque sine ulla fuit arrogantia, ut plerumque in tanta multitudine civitatis cum soleis de sparto procederet. Quodam tempore transeunte, Troianae praesul Ecclesiae moritur; Troianique venerunt, petentes episcopum. Cumque cogitaret Atticus quem ordinare deberet, subito contigit ad eum salutandum venire Sylvanum.
11 At ille videns eum, mox cogitare cessavit. Tunc ad Sylvanum: Non habes, inquit, ulterius occasionem pro qua ecclesiasticas curas possis effugere. Troia namque non habet frigus: sed ecce apparatus est tuo corpori opportunus a Deo locus. Praepara ergo temetipsum, et ad Troiam continuo proficiscere. Migratur ergo Sylvanus.
12 Quo facto, miraculum quod inter eius manus accidit enarrabo. Navis maxima, quae grandes columnas devexit nuper, in littore Troiano fabricabatur. Cumque eam ad mare deducere voluissent multis funibus atque populo trahente, nullatenus movebatur. Quod dum plurimis diebus ageretur, suspicati sunt navem a daemonio retineri. Tunc ad Sylvanum venientes episcopum, rogaverunt eum ut in eo loco daret orationem, credentes hoc modo trahi navem.
13 At ille humili sermone dicebat se esse peccatorem: asserens hoc opus alicuius esse iusti, non tamen suum. Quem dum rogassent, venit ad littus. Factaque oratione tetigit unum funem, iubens ut insisterent operi cum labore. Tunc illis breviter impellentibus, cursim navis ad mare processit: hoc miraculum reverentiam illius viri cunctos fecit habere provinciales.
14 Qui dum esset etiam in aliis rebus eximius, videns clericos etiam de contentione litigantium negotia facientes, nullum clericum aliquando iudicare praecepit. Sed petitiones postulantium ipse suscepit; et rogabat unum fidelium laicorum, amatoremque iustitiae, ut ipse litigantibus interesset, et terminum iustitiae definiret. Ob quam rem maximam apud omnes gloriam consecutus est.
15 Cum igitur Maximianus in urbe Constantinopolitana ordinatus fuisset episcopus consulatu Bassi et Antiochi [An. Dom. 431] quinta et vigesima die mensis Octobris, causae ecclesiasticae quieverunt. [SOCRATES, lib. VII, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 381.]
Cassiodorus HOME

bav824.333 bnf1603.232

Cassiodorus, Historia Eccl., 12, VII.De ordinatione Maximiani Constantinopoli. <<<     >>> IX.Quomodo apud Cretam, quodam Iudaeo dicente se esse Moysen, plurimi Iudaeorum deceptione sint mortui, et reliqui facti sint Christiani.
monumenta.ch > Cassiodorus > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik