monumenta.ch > Cassiodorus > 4
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, III.De ordinatione Sisinnii et moribus ipsius; et quod Proclus ordinatus Cyzici non sit receptus. <<<     >>> V.De Ephesino concilio contra Nestorium.

Cassiodorus, 12, CAPUT IV.De ordinatione Nestorii, et quae sub eo in Ecclesiis mala acciderint.

1 Defuncto Sisinnio, imperatoribus visum est nullum ex Ecclesia Constantinopolitana ordinare pontificem, eo quod essent vanae gloriae, et sibimet arrogantes; cum utique multi Philippum, plurimi Proclum habere desiderarent. Interea est ab Antiochia deliberatum advenam antistitem debere evocari. Erat enim ibi quidam Nestorius nomine, genere Germaniciensis, bonae vocis et simul eloquii.
2 Ideoque eum quasi opportunum doctrinis evocaverunt. Cumque transissent tres menses, Nestorius venit ab Antiochia, qui castitate inter plurimos praecipuus habebatur. Quibus autem fuerit moribus institutus, sapientes a primo eius sermone non latuit. Ordinatus enim decima die mensis Aprilis, consulatu Felicis et Tauri [An. Dom. 426], mox illa divulgatam coram omni populo protulit vocem, faciens sermonem ad principem: Da mihi, inquit, o imperator, terram purgatam haereticis, et ego coelum tribuo.
3 Debella mecum haereticos, et ego tecum debellabo Persas. Haec cum dixisset, licet quidam odio haberent haereticos, tamen levitas sensus eius, et indignationis initium, et vanae gloriae tumor ei valde displicuit: quia neque parvulum tempus sustinens, ad talia verba descendit, et secundum proverbium, ut ita dicam, cum neque civitatis adhuc gustasset aquam, persecutor ferventissimus apparebat.
4 Quinta vero ordinationis die oratorium Arianorum, in quod latenter conveniebant, auferre volens, eos ad tantum furorem perduxit, ut idem oratorium concremarent. Quae causa etiam vicinas consumpsit aedes, turbaque vehemens in civitate provenit. Verum Ariani semetipsos defendere praeparabant; sed eorum consilium custos civitatis Deus Dominus impedivit.
5 De caetero autem ipsum Nestorium vocabant incendium [Vales., incendiarium], non solum haeretici, sed etiam qui eius fidei concordabant. Non enim silere patiebatur, sed semper contra haereses machinatus, quantum ad se subvertit funditus civitatem. Novatianos autem depopulari tentabat, eo quod Paulus eorum episcopus praeditus esse reverentia diceretur; sed proceres eius impetum refrenarunt.
6 Quanta vero circa Asiam, Lydiam, Cariam, contra Quartodecimanos mala commiserit, et quanti propter eum circa Miletum et Sardis facta seditione sint mortui, nunc omitto. Quam vero propter haec et propter infrenatam linguam receperit ultionem, post pauca narrabo. Nunc itaque res memorabilis indicanda est. [SOCRATES, lib. VII, cap. 29, p. 370.]
7 Quaedam gens ultra [ed., insula] Rhenum fluvium est Burgundionum. Isti vitam quietam agunt, et pene omnes fabri lignorum sunt, ex qua arte [ed., mercede] pascuntur: quorum regionem Hunni crebra invasione vastabant, et plurimos occidebant. At illi licet anxietate constricti, ad nullum se tamen hominum contulerunt, sed alicui Deo se committere cogitabant. Tunc audientes quia Romanorum Deus fortiter adiuvat se timentes [ms. Lyr., in se credentes], omnes communi consilio ad credulitatem Christi confugiunt. Venientesque in unam civitatem Galliarum, rogabant ut ab episcopo Christianorum baptisma consequerentur. At ille eos septem diebus faciens ieiunare et imbuens fide, baptizatos octava die abire praecepit. Qui sumpta fiducia contra tyrannos alacriter festinabant, et spe sua privati non sunt.
8 Nam cum rex Hunnorum nomine Suptarus [ms. Theod., Sumptarus], per noctem fuisset ciborum nimia voracitate corruptus, Burgundiones gentem inimicam sine duce reperientes, et pauci pluribus resistentes, facta congressione vicerunt. Nam cum essent isti tria millia, circa decem millia peremerunt; et ex illo tempore cuncta gens ferventissime in Christianitate permansit. Eo tempore Barbas Arianorum episcopus est defunctus, consulatu Theodosii tertiodecimo et Valentiniani tertio [An. Dom. 430], vicesima quarta die Iunii mensis; in cuius locum Sabbatius ordinatur.
9 Nestorius itaque agens praeter consuetudinem Ecclesiae, contra se plurimos incitabat, sicut eius actus ostendunt. In Germensi etenim Hellesponti civitate Antonius erat episcopus, qui cognoscens instantiam Nestorii adversus haereticos, Macedonianos et ipse persequi festinabat, quasi patriarchae imitatus imaginem. Porro Macedoniani aliquantulum sunt perpessi. Cumque Antonius vehementer insisteret, iam molestiam non ferentes, ad scelus se durissimum contulerunt. Mittentes etenim quosdam viros, et quod rectum est secundo loco ponentes, interemerunt eum. Hoc factum Macedonianorum, Nestorio maioris persecutionis dedit occasionem.
10 Persuasit enim imperatoribus ut eorum ecclesiae tollerentur. Quamobrem Constantinopoli eis ecclesia ablata est ante murum veterem posita civitatis, et in Cyzico, et aliae plurimae quas habebant in Hellesponto: quorum aliqui ad ecclesiam confugerunt, in consubstantialitatis fide consentientes. Sed, sicut ait Scriptura, Ebriosis vinum non deest, neque contentiosis lites: sic quoque Nestorio amanti persecutiones evenit ut persequeretur semper Ecclesiam Dei. [SOCRATES lib. VII, cap. 31, p. 372.]
11 Erat cum eo Anastasius presbyter ab Antiochia pariter destinatus, quem nimis honorabat, et veluti consiliarium habebat in causis. Aliquando igitur coram ecclesia Anastasius docens, ait: Dei genitricem Mariam nullus appellet. Maria enim homo fuit, et Deum ab homine generari nimis impossibile est. Hoc cum auditum fuisset, plurimos clericorum et laicorum pariter conturbavit.
12 Olim namque didicerant Deum pariter et hominem Christum, et nullatenus eum per dispensationem velut hominem a divinitate separari, credentes apostolicae voci quae dicit: Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc nequaquam cognoscimus [II Cor. V, 16]. Quapropter, relinquentes de Christo sermonem, ad perfectionem procedamus.
13 Tumultu siquidem, sicuti dixi, in ecclesia facto, Nestorius Anastasii sermonem firmare volens, et non redarguere velut blasphemum, qui videbatur ab eo honorari, frequenter ex hoc coram ecclesia docuit. Et cum maiori contentione quaestionem hanc agitabat, sermonem Dei Genitricis reiiciens. Unde divisio nata est in Ecclesia, et velut in nocturna lite divisi, nunc his, nunc aliis consentiebant, et verba propria denegabant.
14 Nestorius autem apud multos in ea erat opinione, quia purum hominem diceret Christum, et tanquam Pauli Samosateni atque Photini dogma in Ecclesias introduceret. Sed de his maxima quaestio nata est et tumultus, ita ut universalis synodus ageretur. Ego vero legens Nestorii libros, quae intellexisse comperi hunc virum, et cum veritate conspexi, neque pro eius inimicitiis, neque pro gratia alterius explanabo.
15 Non mihi videtur Nestorius, neque Samosatenum secutus Paulum, neque Photinum, neque omnino purum hominem dixisse Christum; sed sermonem tantummodo quasi metuendum expavisse; et hoc passum, quia decenter non erat eruditus. Qui dum naturaliter eloquens fuisset, se putabat doctum, et libris antiquorum interpretum dedignabatur incumbere, omniumque se meliorem putabat esse: ignorans quia in catholica Ioannis Epistula in antiquis exemplaribus habeatur: Omnis spiritus qui solvit Iesum a Deo non est [I Ioan. IV, 3]. Hunc enim sensum ex veteribus exemplaribus abstulerunt, qui separare volunt ab hominis dispensatione divinitatem.
16 Quapropter veteres interpretes hoc ipsum dedignati sunt [ms. Theod., designaverunt], quia aliqui adulterati sunt hanc epistulam, solvere hominem a Deo volentes. Est enim humanitas copulata divinitati, et iam non sunt duo, sed unum. Hac ratione confidentes antiqui, Mariam Dei non timuerunt dicere Genitricem. Eusebius Pamphili enim tertio libro de Vita Constantini, dixit: Etenim et generationem sustinere qui nobiscum est Deus propter nos voluit; et locus eius incarnatae generationis nominatus est apud Hebraeos Bethleem.
17 Quamobrem et Helena Augusta Deo amabilis, locum amplum, ubi Dei Genitrix peperit, memoriis mirabilibus adornavit, hanc sacratissimam speluncam decenter irradians. Sed Origenes in primo tomo de Epistula Pauli apostoli ad Romanos, ait: Quomodo Dei genitrix dicatur, latius animadverte. Apparet igitur Nestorium ignorasse lectiones antiquorum. [Quapropter [1143], sicut dixi, in sermone solo moratus est, et non solum eum sermonem ex animo dedit, sed etiam omnino Deum esse qui natus est denegavit.
18 Nos enim fatemur quoniam qui de sancta Virgine natus est, crucifixus est, Dominus est gloriae, sicut dixit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Porro Nestorius dicit: Noli gloriari, Iudaee, non crucifixisti Deum: tanquam ipse Dominus gloriae idem non sit Deus.] Nam quia purum non dicit hominem Christum, sicut Photinus aut Paulus Samosatenus, etiam homiliae quas fecit ostendunt.
19 Nusquam enim Dei verbi subsistentiam perimit; sed ubique id subsistere confitetur, et habere substantiam, non sicut Photinus et Samosatenus eius existentiam perimentes. Hoc enim et Manichaei a Montano dogmatizare praesumunt. Sic igitur Nestorium ego invenio sapuisse ex eius libris. Non ergo mediocrem concussionem orbi terrarum tepidissima Nestorii ratiocinatio concitavit. [SOCRATES, lib. VII, cap. 32, p. 373.]
20 Interea contigit scelus quoddam in ecclesia provenire. Servi quidam potentium genere barbari, dominum crudelem experti, ad ecclesiam confugerunt, et portantes gladios ingressi sunt ad altare. Cumque rogarentur, exire nullo modo voluerunt; sed impediebant solemnia celebrari, plurimis diebus gladios tenentes evaginatos, et parati se vindicare; et omnibus ad eos accedentibus insistebant.
21 Qui postremo unum clericum perimentes et alium vulnerantes, etiam semetipsos interemerunt. Quo facto quidam transeuntium hoc scelus nihil boni Ecclesiae significare praedixit; nec veritate privatus est. Significabat enim populi divisionem et deiectionem eius qui fuerat causa divisionis. [SOCRATES, lib. VII, cap. 33, p. 375.]
Cassiodorus HOME

bav824.328 bnf1603.229

Cassiodorus, Historia Eccl., 12, III.De ordinatione Sisinnii et moribus ipsius; et quod Proclus ordinatus Cyzici non sit receptus. <<<     >>> V.De Ephesino concilio contra Nestorium.
monumenta.ch > Cassiodorus > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik