monumenta.ch > Cassiodorus > 18
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, XVII.De Eudoxia uxore Theodosii, et de laudibus ipsius Theodosii. <<<    

Cassiodorus, 11, CAPUT XVIII.Quomodo Ioannes tyrannus in Occidente fuerit superatus.

1 Post paululum itaque tempus Persici belli, defuncto imperatore Honorio consulatu Asclepiodoti et Mariniani [An. Dom. 423], Augusto mense, quomodo Ioannem tyrannum Deo se committens superaverit enarrabo. Sicut enim tunc sub Moyse Hebraeis contigit Rubrum transire mare, talia etiam eius ducibus evenerunt, dum eos mitteret contra tyrannum. Defuncto siquidem, sicuti diximus, Honorio principe, cognoscens Theodosius celavit factum, et alia dicendo diversorum suspicionibus obviavit.
2 Inter haec mittit magistrum militum in Salonas civitatem Dalmatiarum, ut si qua bellorum commotio proveniret circa partes Hesperias, vicinus adiutor esset. Quo facto, mortem patrui patefecit. Inter haec Ioannes primus imperialium conscriptorum, non ferens suam felicitatem, imperium contendit arripere. Misitque legatos ad imperatorem Theodosium, petens ut eius susciperet imperium.
3 At ille legatos quidem reclusit in carcerem, misitque magistrum militum Ardaburium, qui multum laboraverat apud Persas. Hic Salonam veniens, exinde navigavit Aquileiam. Contigitque ventum adversum flare, ita ut in tyranni manus incideret. Quo capto, sperabat ad necessitatem pervenire Theodosium, ut per hoc eum decerneret imperatorem, si vellet magistrum militum liberare.
4 Imperator tamen, ut audivit factum, aestuabat ne quid mali Ardaburius sustineret. Aspar vero Ardaburii filius cognoscens patrem a tyranno teneri, et multa millia barbarorum in solatio tyranni consistere, quid faceret ignorabat. Sed tunc imperatoris oratione praevaluit. Angelus enim Dei sub schemate pastoris educebat Asparem et omnes qui cum eo erant; ac per paludem adiacentem Ravennae ad loca sperata pervenerunt. In ea namque civitate tyrannus degens habebat exercitum, unde nullus aliquando transisse fertur. Tunc ergo Deus inadibilem terram fecit adibilem. Transeuntes namque per siccam paludis aquam, apertasque invenientes civitatis portas, tyrannum quoque detinuerunt.
5 Tunc ergo piissimus imperator reverentiam quam circa Divinitatem habebat ostendit. Dum enim circum spectaret, nuntiatum est ei tyrannum fuisse peremptum. Quamobrem sermonem fecit in populo, dicens: Venite, si placet, relinquentes hanc voluntatem, et pergentes ad ecclesiam, gratificos Deo solvamus hymnos, cuius manus tyranni praesumptionibus obviavit.
6 Quo dicto, spectaculo cessante, per medium circum cuncti cum eo concorditer gratias agentes, ad ecclesiam convenerunt, ita ut tota civitas una videretur ecclesia. Venientesque ad locum orationis, iugi die gratias Domino retulerunt. [SOCRATES, lib. VII, cap. 22 et 23, p. 362.]
Cassiodorus HOME

bav824.324 bnf1603.226

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik