monumenta.ch > Cassiodorus > 16
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, XV.Quomodo Barabanes rex Persarum Christianos fuerit persecutus, et a Romanis devictus. <<<     >>> XVII.De Eudoxia uxore Theodosii, et de laudibus ipsius Theodosii.

Cassiodorus, 11, CAPUT XVI.Quomodo Acacius Amidae episcopus captivos Persarum redemerit a Romanis militibus, venditis vasis ecclesiae, et pastos cum sumptibus ad propria destinarit.

1 Tunc igitur Acacium, Amidae civitatis episcopum, actus optimus reddidit clariorem. Cum enim Romani milites captivos Persarum de Azazena regione vastata reddere regi Parthorum nullo modo vellent, captivi fame consumebantur, dum essent circa septem millia, quod Persarum regem non mediocriter contristabat. Tunc igitur Acacius convocans clericos sibi subiectos: Viri, inquit, fratres, Deus noster nec discis, nec calicibus opus habet; nam neque comedit, neque bibit.
2 Et quia multa vasa aurea et argentea ecclesia nostra ex oblatione Christianorum habet, convenit ex his liberari exercitum captivorum, egentibusque cibos offerri. Haec et his similia cum dixisset, conflavit vasa, et militibus dedit pretium captivorum. Quos dum recreasset cibis, datis sumptibus ad regem proprium destinavit.
3 Hoc mirabile opus Acacii Persarum rex magis obstupuit, quia et bello Romani et beneficiis evicissent. Aiunt enim quia etiam desiderium habuerit Persarum rex ut videret Acacium; sed hoc Theodosius prohibuerit imperator. [SOCRATES, lib. VII, cap. 21, p. 359.]
Cassiodorus HOME

bav824.322 bnf1603.225

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik