monumenta.ch > Cassiodorus > 13
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, XII.De Hypatia philosopha, quomodo in Alexandria fuerit interempta. <<<     >>> XIV.De Iudaeo qui, cum saepe baptizaretur, aqua fontis abscessit.

Cassiodorus, 11, CAPUT XIII.Quomodo Iudaei praesumptionis suae poenas exsolverint.

1 Post paucum itaque tempus, Iudaei rursus illicite contra Christianos agentes, puniti sunt in loco qui dicitur Mestar, posito inter Chalcidem et Antiochiam Syriae. Hic itaque Iudaei consueta quaedam risibilia celebrantes, per ebrietatem accensi, inter alia Christianis ipsique Christo derogare coeperunt deridentes cruci et spem in eo qui est crucifixus habentibus. Comprehendentes igitur infantulum Christianum, alligatum cruci suspenderunt.
2 Et primum quidem deludebant et irridebant ei; postea vero correpti vesania, ipsum infantulum verberibus peremerunt. Ob hoc ergo dira congressio inter eos atque Christianos exorta est. Quod dum princeps agnovisset, provinciarum iudicibus mandatum est, ut huiusmodi quaererentur auctores et punirentur. Et hoc modo dignam ultionem suae nequitiae receperunt.
Cassiodorus HOME

bav824.319 bnf1603.223