Cassiodorus, 11, CAPUT XII.De Hypatia philosopha, quomodo in Alexandria fuerit interempta.
1 | Erat in Alexandria quaedam mulier Hypatia nomine, filia Theonis philosophi, et in tantum erudita, ut supra philosophos eius temporis emineret, et in Platonicam scholam a Plotino venientem, susciperet ipsa successionem, atque omnes philosophicas lectiones exponeret. Quapropter omnes currebant ad eam propter honestam doctrinae fiduciam [ms. Lyr., doctrinam fiduciam habentes]. Veniebat enim etiam ad iudices, nec habebat ullam verecundiam, pudice permixta viris, dum eam cuncti pro sui castitate venerarentur. Tunc ergo invidia contra hanc feminam est accensa. |
2 | Cum enim crebro pergeret ad Horestem, ecclesiasticus populus motus adversus eam est, tanquam ipsa eum ab amicitiis prohiberet episcopi. Quamobrem conspirantes viri, acerrimo fervore pulsati, quorum dux erat quidam Petrus lector, observaverunt mulierem ad propria remeantem, eamque de vehiculo deponentes, ad ecclesiam quae vocatur Caesaris traxerunt, et vestibus exutam lapidibus peremerunt. |
3 | Quam postea membratim dilacerantes, in loco qui dicitur Cinarus igne concremaverunt. Haec res non mediocrem livorem Cyrillo et Alexandrinae concussit Ecclesiae. Alienae namque sunt a Christianis caedes et pugnae. Haec igitur acta sunt quarto anno episcopatus Cyrilli, consulatu Honorii decimo et Theodosii sexto [An. Dom. 415], mense Martio, ieiuniis existentibus. [SOCRATES, lib. VII, cap. 15, p. 332.] |