monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, X.De Coelestino Romano pontifice, et quomodo Novatianos fuerit insecutus, et de Sabbatio. <<<     >>> XII.De Hypatia philosopha, quomodo in Alexandria fuerit interempta.

Cassiodorus, 11, CAPUT XI.De seditione et necibus Christianorum quae per Iudaeos apud Alexandriam provenerunt.

1 Ea siquidem tempestate Iudaeorum gens ab Alexandria est huiusmodi de causa proiecta. Alexandrinorum populus plusquam aliae generationes seditionibus deditus est: qui si occasionem acceperit, importabilia mala committit. Nam praeter sanguinem non cessat a lite. Contigit itaque tunc ut inter alterutros contentiones haberent, non propter necessariam causam, sed propter studium pantomimorum: quia enim is qui die sabbatorum saltabat, plurimum habebat populum Iudaeorum; dum vacantes non auditioni legis, sed theatris occuparentur, ea dies litigiosa exstitit inter partes.
2 Cumque hoc aliquatenus fuisset ab Alexandriae praefecto correctum, nihilominus mansere Iudaei partis alterius inimici. Et cum essent semper Christianis infensi, contra pantomimos eorum amplius dimicabant. Tunc igitur Horestes praefectus Alexandriae festivitatem quamdam, quam Politiam vocant, in theatro celebrabat: ubi et aderant quidam amatorum Cyrilli, dispositiones praefecti volentes agnoscere.
3 Inter quos quidam nomine Gerax, doctor puerilium litterarum, et Cyrilli ferventissimus auditor, ac solitus plausus in eius expositionibus excitare. Hunc itaque Geracem cum vidisset in theatro Iudaeorum turba, clamabat adversus eum, quia pro nihilo aliud venerit, nisi ut in theatro seditiones inter populos excitaret. Verum Horestes dudum habens odium contra Cyrilli superbiam, arreptum Geracem publice fecit in theatro agitari verberibus.
4 Hoc Cyrillus agnoscens, convocatis prioribus Iudaeorum, ut decebat, admonuit ne contra Christianos seditiones ulterius excitarent. Porro turba Iudaeorum hoc parvipendens, maiora contra Christianos tractavere molimina. Dantes itaque sibimet signum ut annulum factum ex palma omnes haberent in digito, contra Christianos hoc modo dimicaverunt.
5 Fecerunt enim quosdam de suis una nocte per omnes civitatis decurrere regiones, clamantes quoniam Alexandrina arderet ecclesia. Ob quam rem Christiani undique concurrebant, quasi ecclesiae flammas exstinguerent. Porro Iudaei ignorantes interimebant, semetipsos per signum annuli agnoscentes, ac parcentes alterutris. Facta autem die latere nequiverunt.
6 Ob hanc rem permotus Cyrillus, cum maxima multitudine astitit synagogis Iudaeorum, et illas quidem abstulit; Iudaeos autem expulit civitate, eorumque substantiam diripere populis imperavit. Hoc ergo modo Iudaei a temporibus Alexandri Macedonis illam habitantes urbem, tunc nudi prorsus expulsi sunt. et per singula loca dispersi.
7 Adamantius vero medicinae sophista, Constantinopolim veniens, et Christianum se fore promittens, postea reversus est in Alexandriam. Igitur Alexandriae praefectus Horestes valde tristabatur, eo quod populosam urbem ita desolatam repente conspiceret. Unde etiam principi retulit quod provenit. Sed et Cyrillus delicta Iudaeorum imperatori non tacuit, et Horestis amicitias cogente populo postulavit.
8 Cumque praefectus amicitiarum verba refutaret, Evangelia obtulit ei Cyrillus. Et cum nec sic eius corda subigerentur, haec denuo provenerunt. Monachorum quidam in monte Nitria constituti, fautores Theophili, ex illo quo contra Dioscorum iniuste fuerat coarmatus, etiam pro Cyrillo libenter praelia susceperunt. Relictisque monasteriis viri pene quingenti, et venientes ad civitatem, procedentem in carpento praefectum, immolatorem idolorum paganumque clamabant.
9 At ille putans immissione Cyrilli factum, clamare coepit: Christianus sum, et ab Attico Constantinopoli baptizatus. Illis haec verba despicientibus, Ammonius quidam eorum praefectum petra percussit in capite. Qui repente completus est sanguine, et recedentibus officiis, atque lapidum impetum declinantibus, cum paucis remansit. Inter haec populus concurrebat, ut praefecti vindicaret iniuriam; detentumque Ammonium tandiu verberibus castigavit, donec traderet morti.
10 Non post multum haec nuntiantur imperatori. Corpus autem Ammonii sumens Cyrillus, in quadam ecclesia sepelivit, eique aliud nomen imposuit; ut non pro sua culpa, sed pro Christo mortuus crederetur, cui laudes quasi martyribus offerebat. Sed qui vere noverant quia dignas susceperat suo scelere poenas, Cyrillum valde culpabant. Sed neque in hoc solummodo Cyrilli et Horestis adversitas conquievit, quando post haec aliud est exortum. [SOCRATES, lib. VII, cap. 13 et 14, p. 349.]
Cassiodorus HOME

bav824.317 bnf1603.222

Cassiodorus, Historia Eccl., 11, X.De Coelestino Romano pontifice, et quomodo Novatianos fuerit insecutus, et de Sabbatio. <<<     >>> XII.De Hypatia philosopha, quomodo in Alexandria fuerit interempta.
monumenta.ch > Cassiodorus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik