monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, VII.De ordinatione Cyrilli Alexandrini pontificis. <<<     >>> IX.Quemadmodum Italiam vastarit Alaricus.

Cassiodorus, 11, CAPUT VIII.Quomodo apud Persas per Marutham episcopum sit Christianitas dilatata.

1 Eodem tempore apud Persas Christianitas est dilatata. Inter Romanos enim et Persas semper propter diversas causas mittuntur legationes. Tunc ergo casus attulit ut Maruthas Mesopotamenus episcopus, cuius dudum meminimus, a Romanorum imperatore ad Persarum destinaretur regem. Qui multam reverentiam apud Marutham inveniens, eum decenter honorabat, et tanquam divinum respiciebat virum.
2 Hoc factum mordebat magos, metuentes ne regem Christianum fieri suaderet. Nam cum dolore capitis multo tempore torqueretur, magis eum curare non valentibus, Maruthas orationibus fecit incolumem; ob hanc ergo causam moliti sunt quamdam magi fallaciam. Et quoniam Persae ignem colunt, consuevitque rex in quadam domo ignem ardentem perpetuo suppliciter adorare, magi sub terra hominem quemdam abscondentes tempore quo rex solebat adorare, eum talia clamare fecerunt: Mitte foras regem; impie enim egit, quia sacerdotem Christianorum iudicat esse venerandum.
3 Haec audiens Isdigerdes Persarum rex, licet reverentiam haberet, tamen Marutham abiicere cogitabat. Porro Maru has vere Deo venerabilis homo, vacabat orationibus, per quas invenit dolum magicis artibus fabricatum. Veniensque ad regem: Noli, inquit, illudi, rex; sed ingressus dum audieris vocem, fodi iube, et doli causas invenies. Non enim ignis loquitur, sed hominum molimina huiusmodi esse noscuntur.
4 Hoc dicto flexus est Persarum rex; et rursus ingressus ubi ignis inexstinguibilis servabatur, cum audisset vocem, iussit fodi locum. Tunc qui mittebat quasi divinam vocem, inventus arguitur. Iratus itaque rex, magorum genus usque ad decimam iussit imminui portionem. Hoc facto, Maruthae dixit ut templa quae vellet aedificaret.
5 Ex hoc apud Persas sumpsit Christianitas incrementum. Tunc igitur Maruthas a Persis Constantinopolim remeavit. Et non longo post tempore rursum destinatus est. Iterumque magi machinabantur ne eum susciperet rex. Feceruntque fetorem quemdam in loco unde rex transire solebat; et quasi a Christianis id factum fuerit derogabant. Cumque rex suspectos iam habens magos, hoc cum studio requisisset, denuo ab eis concinnatum esse cognovit.
6 Quamobrem plurimos corum suppliciis tradidit. Marutham vero potiori honore coluit, et Romanos valde dilexit, corumque amplexus est pacem. Qui pene Christianus fieri potuit, dum aliud miraculum per Marutham et Ablatem Persidis episcopum provenisset. Ambo namque molestum daemonem a regis filio propulerunt, orationibus vacantes atque ieiuniis.
7 Post haec autem Isdigerde defuncto antequam fieret Christianus, ad eius filium pervenit imperium. Cuius tempore inter Persas atque Romanos pacta soluta sunt. [SOCRATES, lib. VII, cap. 8, p. 344.]
Cassiodorus HOME

bav824.315 bnf1603.220

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik