monumenta.ch > Cassiodorus > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, IV.Quomodo Iudaeus paralyticus per baptisma sit curatus. <<<     >>> VI.De morte Dorothei Arianorum episcopi, et ordinatione Barbae, et quae sub eo sint gesta.

Cassiodorus, 11, CAPUT V.De Sabbatio haeresiarcha eiusque sequacibus.

1 Sabbatius itaque, cuius dudum fecimus mentionem, nolens in suo ordine permanere presbyteratus, desiderabat episcopatum. Eisdemque temporibus recessit ab Ecclesia Novatianorum, occasionem habens quasi propter observationem Paschae Iudaici. Faciebatque collectas contra Sisinnium suum episcopum in loco civitatis qui Xerolophus (id est, collis aridus) appellatur, in Arcadii foro.
2 Illic enim rem commisit valde periculosam. Die namque festivitatis in evangelica lectione, ubi scriptum est [Marc. XIV, 1]: Erat enim Pascha Iudaeorum, verba quae nusquam scripta neque audita sunt praesumpsit adiicere, id est: Maledictus qui praeter azymas celebraverit Pascha. Hoc auditum percurrit in populum, et simplices decepti Novatianorum laicorum convenerunt ad illum.
3 Quod tamen malum non remansit inultum; sed in finem pessima eius falsitas est conversa. Post paululum enim dum ad quamdam festivitatem multi concurrerent ut vigilias solite celebrarent, formido subito daemoniaca irruit super eos, quasi Sisinnius eorum episcopus veniret cum maxima multitudine. Factaque turba, quippe nocte et in angustiae loco comperti, semetipsos contriverunt, ita ut ultra septuaginta homines morerentur.
4 Hoc factum plurimos a Sabbatianorum secta prohibuit, quidam vero in eius rusticitate permanserunt. [SOCRATES, lib. VII, cap. 5, p. 341.]
Cassiodorus HOME

bav824.314 bnf1603.220

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik