monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, PRIMUM.Quia Theodosii iunioris imperium praefectus regebat Anthemius. <<<     >>> III.De Theodosio episcopo Synnadae, et quemadmodum illic Macedoniani conversi sunt.

Cassiodorus, 11, CAPUT II.De Attico episcopo eiusque moribus.

1 Imperatore igitur octo annos agente, tertium annum Atticus habebat episcopatum [ms. Lyr., in pontificatu], vir clarus et eruditus, venerabilis atque prudens. Unde etiam ecclesias sub eo magnum sumere contigit incrementum. Non enim solis propriae fidei personis munificus erat, sed etiam haereticis miraculum suae sapientiae demonstrabat; quos fatigare quidem nolebat.
2 Cum vero eos terrere tentasset, denuo mansuetudinem ostendebat; et inter haec non negligebat eloquium. Laborabat enim circa veterum lectiones, noctibus eis incumbens. Quapropter non eum movebant philosophicae aut sophisticae lectiones: erat enim et confabulantibus gratus, et cum tristibus moestus, et absolute secundum Apostolum omnibus omnia factus est [I Cor. IX, 22]. Primo quidem cum presbyter esset, et libros faciebat et meditatos coram ecclesia recitabat.
3 Postea vero etiam fiduciam cum labore sortitus, sub oculis doctrinam laudabilem [mss., mirabilem] proferebat. Non tamen tales erant eius sermones ut etiam ab auditoribus scripturae traderentur. Quae vero eius temporibus memoranda provenerint enarrabo. [SOCRATES, lib. VII, cap. 2, p. 339.]
Cassiodorus HOME

bav824.313 bnf1603.219