monumenta.ch > Cassiodorus > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 11, II.De Attico episcopo eiusque moribus.

Cassiodorus, 11, CAPUT PRIMUM.Quia Theodosii iunioris imperium praefectus regebat Anthemius.

1 Arcadio igitur imperatore defuncto, Honorius quidem eius frater partes regebat Hesperias; orientales autem provinciae sub ditione manebant Theodosii iunioris, cum esset annorum octo, Anthemio praefecto omnia disponente. Erat enim iste nepos Philippi, qui Paulum episcopum sub Constantio ab Ecclesia expulerat et Macedonium introduxerat.
2 Is enim muro maximo urbem Constantinopolim circumdedit. Qui vir sapientissimus inter illius temporis homines et putabatur, et erat, et nihil inconsulte faciebat, sed cum multorum consilio quae erant agenda tractabat, et maxime sophistae Troilo se credebat. [SOCRATES, lib. VII, cap. 1, p. 338.]
Cassiodorus HOME

bav824.313 bnf1603.218

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik