Cassiodorus, 10, CAPUT XXVIII.De miraculis contra Persas gestis.
1 | Tale aliquid a Domino eius consolatore etiam Parthico praelio gestum est. Nam cum illi Romanos vacare cognovissent, et civitates in confinio constitutas debellarent, pacisque pacta transcenderent, vastatis finibus nemo ferebat auxilium. Imperator namque de pace praesumens, duces et milites ad alia bella direxerat. Tunc ergo imbre vehementissimo et grandine deposita, ulterius eos Deus accedere non permisit, equorumque [ed., eorum] ligavit cursum, ita ut viginti diebus totidem ambulare stadia non valerent. Duces vero venientes, et congregantes exercitum, et in priori bello obsidentes urbem, imperatoris vocabulo nominatam, reprobi inventi sunt. |
2 | Cum enim plus quam triginta diebus Gororanus rex praedictam undique obsideret civitatem, et multa machinamenta construeret, et turres contra muros civitatis excelsas aedificaret, solus Eunomius, sacratissimus eius civitatis episcopus, restitit, et impetum moliminis eorum machinasque destruxit. Et licet duces nostri hostibus bellando cessissent, et obsessi cives resistere non auderent, iste solus pugnando sine vastatione servavit civitatem. |
3 | Unus itaque partis hostilis vir dum consuete blasphemaret, et Rapsacis atque Sennacherib verba profunderet, et cum vesania minaretur sacrum se concrematurum templum, ille vir sacratissimus non ferens huius insaniam, iussit balistam [ed. V., arcu balistam] poni iuxta propugnaculum quod apostoli Thomae habebat vocabulum; et maximo in eam lapide coaptato, in nomine, inquit, eius qui est blasphematus, lapidem tenso arcu dimittite. |
4 | Tunc lapis dimissus veniens usque ad faciem nefandissime blasphemantis, vultum eius valde corrupit, caput contrivit, cerebrumque in terram dispersit. Hoc dum dux exercitus cognovisset, qui se civitatem capturum esse minabatur, siluit, et rebus ipsis victum se esse professus est, et metuens quaesivit pacem. Sic ergo omnium rex fidelissimum hunc principem conservavit, cum et iste servitutem profiteatur, et competens offerat Domino ministerium. [THEODORETUS, lib. V, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 243.] |