monumenta.ch > Cassiodorus > 26
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXV.Quomodo Alexander Antiochenus episcopus discordantem populum ad unitatem revocaverit Ecclesiae. <<<     >>> XXVII.De laudibus Theodosii iunioris.

Cassiodorus, 10, CAPUT XXVI.Quomodo corpus Ioannis Constantinopolim fuerit revocatum.

1 Huius doctoris reliquiae sequenti tempore in regiam devectae sunt civitatem. Rursumque fidelissimus populus per pelagus, quasi per terram currens, undas Bosphori lampadibus et cereis obvelavit. Hunc ergo thesaurum illi civitati recondidit imperator. Qui sui avi et vocabulum sortitus est, et pietatem servat inviolabilem. Is in eius loculo defigens oculos atque frontem, pro Arcadio et Eudoxia genitoribus supplicavit, ut ignoranter delinquentibus veniam condonaret.
2 Dudum enim mortui sunt eius parentes, hunc orphanum relinquentes. Sed patrum et progenitorum Deus experimenta pupilli eum sentire non pertulit. Nam et pie nutriri fecit, et sine concussionis metu custodivit eius imperium atque tyrannorum consilia refrenavit. [THEODORETUS, lib. V, cap. 26, p. 242.]
Cassiodorus HOME

bav824.307 bnf1603.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik