monumenta.ch > Cassiodorus > 24
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXIII.De successione diversorum patriarcharum. <<<     >>> XXV.Quomodo Alexander Antiochenus episcopus discordantem populum ad unitatem revocaverit Ecclesiae.

Cassiodorus, 10, CAPUT XXIV.De concussionibus quas barbari reipublicae inferebant.

1 Eo tempore cum discordia sacerdotum etiam respublica magnis concussionibus turbabatur. Hunni namque transeuntes Istrum, Thraciam devastabant. Isauriae quoque latrones maxima multitudine congregata usque ad Carenos et Phoeniciam venientes, urbes et vicos in medio positos depopulati sunt. Per idem tempus Stilicon magister armorum erat apud Honorium magna praeditus potestate, habebatque sub se Romanorum plurimos atque gentilium.
2 Qui contractis inimicitiis cum Arcadii ducibus cogitabat congredi contra eos. Tunc ergo agens cum Honorio, Alaricum regem Gothorum fecit ordinari magistrum militum, et accessit adversus Illyricum, eique Iovium [ms. Lyr., Iovianum] praefectum constituit, ut arma contra Romanos attolleret, ac provinciales Honorii subderet ditioni.
3 Et cum Alaricus barbaros sub se constitutos et per Dalmatias habitantes congregasset, venit ad Epirum, ubi multo tempore commoratus, reversus est in Italiam: quia cum discedere voluisset, Honorii litteris est detentus, sicut ipse confessus est. [SOZOMEN., lib. VIII, cap. 25, p. 793.]
Cassiodorus HOME

bav824.306 bnf1603.214