monumenta.ch > Cassiodorus > 21
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XX.De ordinatione Arsatii Constantinopolitani et eius odio propter Ioannem. <<<     >>> XXII.De morte Arsatii et ordinatione pontificis Attici.

Cassiodorus, 10, CAPUT XXI.De Eutropio lectore, propter Ioannem in carcerem coniecto.

1 Eo siquidem tempore lector Eutropius est detentus, quasi et ipse in ecclesiam misisset ignem. Qui dum multa fuisset tormenta perpessus, redactus in carcerem, post paululum est defunctus. Quid autem de eo contigerit existimo esse memorandum. Quidam vidit in somnis astitisse altari virum pulchritudine et magnitudine decoratum, quasi in honore martyris Stephani consistentem et quasi cogitantem, eo quod boni viri nusquam invenirentur, atque totam se circumire civitatem, et nisi Eutropium nullum penitus invenisse.
2 Cumque is qui viderat evigilasset, somnium retulit fidelibus viris. Deinde requirens eos qui a praefecto comprehensi fuerant et verberibus macerati, invenit Eutropium, eique retulit visionem. At ille flens, orationem sibi dari ab eo qui viderat imploravit. Cumque diversos praefectus affligeret, nec personas incendii reperiret, etiam mulieres quasdam tenens suadebat ut episcopi communionem amplecterentur Arsatii, et multae quidem declinaverunt; Olympias autem iniustum credens nequitiae satisfacere, dixit: Adiice mihi calumniatores, et violentias maiores impone; mihi vero fas non est communicare, et ea facere quae piis non licet perpetrare. Quam dum nequisset declinare praefectus ut communicaret Arsatio, tunc dimissam, et post paucum tentam, multo nudavit auro: hoc modo credens eius frangi constantiam.
3 Eo tempore Tigrius presbyter veste nudatus et dorso caesus, ita tensus est, ut pedum eius ac manuum articuli solverentur. [SOZOMEN., lib. VIII, cap. 24, p. 791.]
Cassiodorus HOME

bav824.305 bnf1603.213

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik