Cassiodorus, 10, CAPUT XVII.De secunda depositione Ioannis, et de schismate facto propter eum.
1 | Post paululum vero aderant episcopi Leontius Ancyrae Galatiae, Ammonius Laodiciae, Breson Thraciae Philippensis, Acacius Beroeae Syriae, et alii quidam. His praesentibus accusatores prisci denuo movebantur. Ioannes itaque confidebat in talibus, rogans ut accusatio decenter flagitaretur. Cumque supervenisset festivitas natalis Salvatoris, imperator solemniter ad ecclesiam non occurrit; sed mandavit Ioanni quia ei non communicaret, nisi criminibus prius exueretur. |
2 | Cumque pro securitate Ioannis accusatores eius valde perterrerentur, praesentes episcopi nihil aliud requirebant, nisi quia post depositionem non servato decreto concilii resedisset in sede. Cumque ille responderet quia sexaginta quinque episcopi communicantes ei decrevissent, Leontius et alii reclamabant dicentes: Sed plurimi te, o Ioannes, deposuerant. |
3 | Cumque denuo Ioannes hanc regulam non orthodoxorum Ecclesiae, sed esse firmaret Arianorum; nam in Antiochia congregati pro damnatione fidei de consubstantialitate prolatae, odio Athanasii hanc regulam protulerunt, tunc illi non recta satisfactione condemnaverunt eum: non intelligentes quia, dum hac regula uterentur, Athanasium quoque deposuerunt. |
4 | Haec acta sunt circa festivitatem paschae. Mandavitque imperator Ioanni non se posse ad ecclesiam venire, quia eum duo concilia condemnassent. Vacabat ergo Ioannes, et nequaquam in ecclesiam descendebat. Mox igitur omnes ei faventes ab ecclesia recedentes, Pascha quidem in thermis quae Constantinianae vocantur celebraverunt. Cum quibus plurimi episcoporum, presbyterorum, et sacri ordinis clericorum commoti sunt; collectiones [ms. Lyr., collectas] seorsum per loca diversa celebrantes: unde etiam Ioannitae vocati sunt. Porro Ioannes duobus mensibus nusquam processit, donec princeps eum duci iuberet in exsilium. |
5 | Et ille quidem tractus ab ecclesia, ducebatur. Quidam vero Ioannitarum ea die ecclesiam incenderunt. Qua ardente flans ventus etiam basilicam senatus pariter comprehendit. Quod actum est vicesima die Ianuarii mensis, consulatu Honorii sexto et Aristenis [An. Dom. 404]. Ob quam rem Optatus praefectus urbis, dum paganus esset, odio Christianorum plurimos Ioannitarum diversis tormentorum generibus laniavit. [SOCRATES, lib. VI, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 326.] |