monumenta.ch > Cassiodorus > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XIV.Quomodo Ioannes sit reversus, et denuo a calumniatoribus impetitus. <<<     >>> XVI.De insidiis quae Ioanni fiebant.

Cassiodorus, 10, CAPUT XV.Qualiter Ioannes tractaverit Augustam.

1 Ioannes itaque doctrinis occupabatur, ordinavitque Serapionem Heracliae Thracensis episcopum. Unde contra eum maius odium excitatur. Post paululum namque haec contigisse noscuntur. Augustae Eudoxiae statua argentea constituta est in columna porphyretica, chlamyde circumamicta; eratque posita nec proxime, nec longe ab ecclesia Sophiae, quam plateae tantummodo dividebat iter.
2 Illic ergo consuete lusus publicus occurrebat. Porro Ioannes ad iniuriam hoc arbitratus Ecclesiae, consueta fiducia rursus suam armavit linguam. Et cum oporteret principes supplicationis verbo deflectere, ut a tali lusu recederetur, hoc non fecit; sed impetu sui usus eloquii, iubentes fieri talia lacerabat. Augusta vero rursus ad suam haec trahebat iniuriam, et denuo praeparabat ut adversus eum synodus celebraretur episcoporum.
3 Hoc sentiens Ioannes, illam famosissimam in ecclesia protulit homiliam cuius initium est: Rursus Herodias vesanit, rursusque turbatur; denuo saltat, denuo caput Ioannis in mensorio concupiscit accipere. Quod factum amplius ad iracundiam accendit Augustam. [SOCRATES, lib. VI, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17 et 18, p. 326.]
Cassiodorus HOME

bav824.302 bnf1603.211

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik