monumenta.ch > Cassiodorus > 14
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XIII.Cur Augusta gravius, et per quos Ioanni facta sit inimica, et quomodo exsilio fuerit deportatus. <<<     >>> XV.Qualiter Ioannes tractaverit Augustam.

Cassiodorus, 10, CAPUT XIV.Quomodo Ioannes sit reversus, et denuo a calumniatoribus impetitus.

1 Orta igitur immensa seditione, populo discurrente, et ad ipsa regalia proclamante, Augusta permota rogavit imperatorem ut eum reverti praeciperet. Misso igitur tunc eunucho Bresone, etiam necessitas Ioanni nolenti ut in civitatem ingrederetur imposita est. Eo siquidem remeante, cum multo ei honore ad ecclesiam plebs occurrit.
2 Et mox ut Ioannes ingressus est, rogabant ut in episcopali sede resideret, et populo orationem pacis impenderet. Quo refutante atque dicente quia hoc oporteret iudicio fieri synodali, et eos qui damnaverant suam sententiam revocare, accendebantur [ms. Theod., accedebant] omnes videre eum in loco proprio residentem, et verba doctoris audire.
3 Qui licet diu tardaret, praevaluit tamen populus, et eum in sede residere episcopali coegit, et consuete orationem praebere pacis. Coactus etiam sermonem fecit in populo. Haec causa aliam praebuit inimicis occasionem. Et primo quidem de Heraclidis ordinatione [ms. Theod., ordine] contra eum movere dicebatur Theophilus quaestionem, ut Ioannem huius rei occasione deponeret.
4 Verum Heraclides non aderat, iudicabatur autem veluti praesens, quasi quosdam iniuste caecidisset, catenisque vinctos misisset in pompam Ephesi per mediam civitatem. Cumque pars Ioannis diceret auditorium debere iuste constitui, Alexandrini contendebant ut Heraclidis accusatores susciperentur. Hinc ergo seditio et caedes inter Constantinopolitanum populum et Alexandrinum vehemens est exorta.
5 Ob quam rem plurimi vulnerati, pauci etiam mortui sunt. Haec videns Theophilus, repente diffugit in Alexandriam. Quod etiam alii fecerunt episcopi praeter paucos, qui personam Ioannis amplectebantur. His ita gestis, reprehensibilis Theophilus est inventus. Cuius auxit invidiam, quod rursus Origenis libris incumberet. Qui dum ab aliquo fuisset interrogatus, quomodo ea quae abdicaverat rursus amplecteretur, ita respondit: Origenis libri similes sunt prato floribus universis pleno; quidquid ergo in eis bonum invenero, hoc decerpo; si quid vero mihi spinosum occurrerit, hoc quasi pungat omitto.
6 Haec ergo Theophilus ait, non considerans Salomonis sapientissimi verba dicentis, quia verba sapientum sicut clavi et aculei [Eccle. XII, 11] sunt. Ob hanc ergo causam apud omnes Theophilus reprehensibilis videbatur. Porro Dioscorus Hermopoleos episcopus post paululum fugae Theophili mortuus est, claraque sepultus in basilica apud Illicem constituta, ubi propter Ioannem synodus fuerat celebrata. [SOCRATES, lib. VI, cap. 14 et 15. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 324.]
7 Missus ergo tunc Ioannes in exsilium, ad orificium habitabat Ponti, quod vocatur Hieron. Cumque per noctem terraemotus civitatem regiam invasisset, legati matutino tempore mittebantur ad eum, rogantes ut velociter reverteretur ad civitatem, et orationibus suis pericula removeret. Sed et alii post illos, et rursus alii destinati sunt, ita ut legatis Bosphorus impleretur.
8 Quod dum fidelissimus populus agnovisset, fluctus Propontidis navibus est opertus. Omnes enim occurrerunt cereos et lampades accendentes pro reversione pastoris. [THEODORETUS, lib. V, cap. 34, p. 239.]
9 Interea cum Theophilus navigio in Hierapolim advenisset, mortuo eiusdem civitatis episcopo, Nilamnionem monachum elegerunt cives. At ille cum crebro refutaret, ei Theophilus suadebat ne sacerdotium refugeret. Tum ille promisit [ms. Lyr., respondit], dicens: Cras quod Domino placet implebitur. Altera vero die venientes ad cellam eius cogebant eum. Tunc Nilamnion: Prius, inquit, oremus. Quod dum Theophilus laudasset, simul orabant.
10 Nilamnion autem repente terminum vitae cum illa oratione suscepit. [SOZOMEN., lib. VIII, cap. 19, p. 784.]
Cassiodorus HOME

bav824.301 bnf1603.210

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik