monumenta.ch > Cassiodorus > 13
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XII.Quomodo Ioannes acceperit Epiphanium. <<<     >>> XIV.Quomodo Ioannes sit reversus, et denuo a calumniatoribus impetitus.

Cassiodorus, 10, CAPUT XIII.Cur Augusta gravius, et per quos Ioanni facta sit inimica, et quomodo exsilio fuerit deportatus.

1 Cumque Epiphanius discessisset, pervenit ad Ioannem quoniam Eudoxia Augusta eum contra Ioannem armasset; et hinc accensus, linguae ubertate sermonem fecit in populo cunctarum mulierum vituperatione plenum. Hunc sermonem populus omnis arripuit, quasi contra Augustam prolatus esset, et ita pervenit ad aures imperatoris. Quod Augusta cognoscens, velut iniuriam suam narravit imperatori: dicens illius magis esse contumeliam quae eius uxori fiebat.
2 Quamobrem gestum est ut Theophilus contra eum quam velociter synodum celebraret. Quod etiam Severianus simul agebat; erat enim adhuc inimicus. Inter haec Theophilus venit, multos simul episcoporum movens [ed. V., monens]. Confluebant igitur plurimi Ioannis inimici. Aderant etiam quos ab episcopatu removerat. Omnes ergo concorditer in Chalcedona convenerunt, ubi tunc erat episcopus Cyrinus, multa contra Ioannem loquens, impium eum superbumque vocans.
3 Episcopi vero delectabantur in talibus. Porro Maruthas Mesopotamenus episcopus, nolens Cyrini calcavit tunc pedem. At ille dolore constrictus, Constantinopolim cum episcopis transire non potuit; alii vero sunt transvecti. [SOCRATES, lib. VI, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 321.]
4 Postea vero cum dolore laboraret eius crus frequenter, est abscissum, quia putredo pene omne corpus eius invaserat, et in pedem alium iam serpebat. Is ergo post paululum tempus est defunctus. [SOZOMEN., lib. VIII, cap. 16, p. 779.]
5 Theophilo autem ab Alexandria venienti nullus occurrit, nec solemni honore potitus est; erat enim apertissimus inimicus. Sed Alexandrini nautae, qui tunc venerant cum frumentis, occurrentes, eum favorabiliter susceperunt. Cumque venisset Constantinopolim, refutavit in ecclesiam introire; sed in una domo Augustarum vocabulo Placidiana tunc habitavit. Hinc ergo coeperunt contra Ioannem movere causas; et non iam de libris Origenis memoria ferebatur, sed has accusationes illicitas excitabant.
6 His ita praeparatis, convenientes episcopi in suburbano Chalcedonensi quod Rufini nomine vocitatur, ubi est in honore Petri et Pauli apostolorum basilica constituta, evocaverunt Ioannem, satisfacturum pro quibus accusabatur, iusseruntque ut cum eo venirent Serapion et Tigrius eunuchus presbyter, et Paulus lector; isti enim simul accusabantur. Cumque Ioannes evocantes velut inimicos refutaret, universalem synodum fieri proclamavit.
7 At illi nihil morati, quater eum evocaverunt. Qui cum noluisset accedere, sed synodum fieri proclamaret, damnaverunt cum: in nullo culpantes, nisi quia vocatus noluit obedire. Dumque hoc fuisset circa vesperam nuntiatum, populus ad seditiones maximas excitatus est; et nocte concurrentes, eum trahi ab ecclesia non sinebant; sed clamabant ut apud maius concilium de eo agitaretur examen.
8 Porro iussio principis imminebat, velociter eum eiici et exsilio deportari. Hoc agnoscens Ioannes tertia damnationis die circa meridiem semetipsum, populo ignorante, contradidit. Cogitabat enim ne ulla propter ipsum seditio nasceretur. Et ille quidem exsilio ducebatur. In populo autem seditio importabilis est exorta, ita ut etiam multi inimicorum eius misericordia moverentur: dicentes eum calumniam passum, quem paulo ante desiderabant videre depositum.
9 Quamobrem clamabant omnes contra principem atque concilium sacerdotum, et maxime contra Theophilum. Non enim eius machinatio iam poterat latere, quae multis quidem indiciis apparebat; maxime quia Dioscoro eiusque fratribus mox post Ioannis deiectionem communicaverat. Tunc igitur etiam Severianus in ecclesia docens, Ioanni derogabat, dicens: Etsi in nullo alio vituperandus Ioannes est, eius tamen superbia crimen est damnationi sufficiens.
10 Omnia namque peccata remittuntur hominibus, superbis autem Deus resistit [Iacobi IV, 6], sicut sanctae Scripturae docent. [SOCRATES, lib. VI, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15 et 16, p. 322.]
Cassiodorus HOME

bav824.299 bnf1603.209

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik