Cassiodorus, 10, CAPUT XII.Quomodo Ioannes acceperit Epiphanium.
1 | Ioannes igitur Constantinopoleos indignatus non est cur absque regulis in eius ecclesia ordinationem fecerit Epiphanius; sed tamen rogabat ut inter episcopos cum eo maneret. At ille nec manere se cum eo, nec orare respondit, nisi Dioscorum et qui cum eo erant urbe depelleret, et ipse in librorum Origenis damnationem subscriberet. |
2 | Ioanne haec facere differente, et dicente non oportere ante catholicam cognitionem aliquid facere petulanter, ad hoc consilium ab inimicis Ioannis Epiphanius instigatur. Cum esset in Apostolorum ecclesia celebranda collectio, procedere faciunt Epiphanium, et coram omni populo Origenis damnare libros, et adiudicare Dioscorum eiusque sequaces, simul quoque derogare Ioanni, velut eorum defensori. Haec Ioanni nuntiantur. Altera vero die dum iam venisset Epiphanius ad ecclesiam, haec per Serapionem verba mandavit: Contra regulas multa gessisti, o Epiphani! |
3 | primum quidem, quia ordinationem fecisti in ecclesia sub meo iure constituta; deinde quia, me non iubente, in ea auctoritate propria sacra celebrasti; rursus quia invitatus excusasti, et nunc denuo in teipsum confidis. Quapropter observa ne turba nascatur in populo, et huius rei periculum ipse suscipias. Haec dum audisset Epiphanius, ab ecclesia formidatus abscessit. Cumque reversurus esset ad Cyprum, ferunt quidam haec eum mandasse Ioanni: Spero quia non morieris episcopus. |
4 | At ille remandavit: Spero te ad tuam patriam non redire. Haec utrum vere dicta sint nescio; ambo tamen hunc habuere finem. Nam nec Epiphanius vivus pervenit ad Cyprum, sed in navi defunctus est, et Ioannes post paululum episcopatu depositus est. [SOCRATES, lib. VI, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 320.] |