Cassiodorus, 10, CAPUT VII.De quaestione inter Aegyptios monachos exorta: An Deus corporeus sit, an incorporeus.
1 | Ea tempestate quaestio mota fuerat: utrum Deus corporeus esset, et hominis haberet schema; an certe incorporeus, et schemate humano omnimodis alienus. Ex qua quaestione contentiones et certamina plurima surrexerunt, aliis hoc affirmantibus, aliud aliis: maxime tamen simplices monachorum corporeum et humanae formae Deum esse iudicabant. |
2 | Plurimi vero reprobantes illos, Deum incorporeum esse dicebant, et forma corporea segregatum. Cum quibus Theophilus quoque Alexandrinus consonabat episcopus, ita ut in ecclesia coram populo contra eos qui humanae formae Deum asseverant contenderet, et Deum incorporeum suo dogmate definiret. Haec agnoscentes Aegyptiorum monachi, venerunt Alexandriam, et seditionem contra Theophilum velut impium excitarunt, ita ut eum occidere niterentur. |
3 | Hoc ille agnoscens cogitavit quemadmodum evitaret mortem. Quos sub blandimento suscipiens, haec eis locutus est: Sic, inquit, vos video sicut Dei vultum. Hoc dicto monachos a suo impetu revocavit. At illi: Si vere, inquiunt, dicis, quia Dei vultus sic est sicut et noster, anathematiza libros Origenis. Ex ipsis enim quidam adversantur opinioni nostrae. |
4 | Si enim hoc non feceris, quae impiorum et Deo rebellium sunt a nobis sine dubio sustinebis. Ego, inquit Theophilus, quae vobis placent facio, nolite in me saevire. Nam et ego inimicus sum librorum Origenis, et culpo suscipientes. Sic ergo monachos declinavit, et forsitan ideo haec quaestio hactenus est ablata. Post haec huiusmodi causa provenit. |
5 | Aegypti monasteriis quatuor venerabiles praesidebant viri, Dioscorus, Ammonius, Eusebius, Euthymius germani, qui pro corporis magnitudine Longi vocabantur, sermone vitaque fulgentes, et propterea apud Alexandrinos egregii. Sed etiam Theophilus eos honorabat episcopus. Quamobrem Dioscorum violenter tractum Hermopoleos fecit episcopum; duos autem eorum rogavit ut habitarent cum eo, et vix ut episcopus fieret impetravit, factosque clericos ecclesiae oeconomos instituit. |
6 | Cumque illi aestuarent cur minus propositum suae conversationis implerent, et procedenti tempore viderent animas suas laedi, dum episcopus pecuniarum haberet vitam [ed. Niv. et Frob., pecuniam haberet multam], et multum auri congregandi studium, repudiabant esse cum eo, et deserti potius habitaculum diligebant. Dumque ille nesciens eorum voluntatem, sibi eos adesse deposceret; postea videns quia eis potius ipse displiceret, iratus interminabatur eis. |
7 | At illi hoc parvipendentes abscedunt. Porro Theophilus cum animo fervens esset, nisus est ut viros illos qua posset arte vexaret. Et fratrem interim eorum Dioscorum habebat odiosum. Contristabatur enim, quia eos turba diligeret et coleret monachorum; et sciebat quia eis aliter nocere non posset, nisi monachos debellaret. Probaverat quoque quia, crebro cum eis habito sermone, faterentur incorporeum esse Deum, et non humanae formae, ne forte necessitate humanae formae humana quoque passio sequeretur. |
8 | Et cum sic Theophilus saperet, tamen ut se vindicaret, quod bene prius praedicaverat, immutavit. Mittens enim in eremum, plurimos monachorum simplicium et spiritali exercitatione carentium est venatus: dicens non oportere sequi Dioscorum, neque fratres eius, dicentes incorporeum esse Deum. Deus enim, secundum divinam Scripturam, et oculos habet, et aures, et manus, et pedes, sicut et homines. |
9 | Dioscorus autem eiusque sequaces, sequentes Origenem, dogma blasphemum introducunt, quasi Deus nec oculos, nec aures, nec manus habeat, neque pedes. Hac seductione monachorum plurimi sunt decepti, et seditio ferventissima suscitatur. Sed exercitati viri seducti non sunt, simplices autem ardore fidei repente contra fratres insurgunt. |
10 | Et facta divisione alterutros impetebant. Theophili sequaces Origenistas et impios appellabant fratres; isti vero sequaces Theophili Humaniformianos vocabant. Ob quam rem orta immani seditione, Theophilus cum armatorum multitudine venit in Nitriam contra Dioscorum eiusque fratres. At illi vix fuga valuerunt declinare pericula. [SOCRATES, lib. VI, cap. 7, p. 309.] |