Cassiodorus, 10, CAPUT VI.De Gaina magistro militum eiusque rebellione.
1 | Gainas quidam genere Celticus, consilio barbarus, studio tyrannico vehementer elatus, eo tempore cum esset magister militum, multos suae gentis, multos etiam Romanorum sub suo magisterio habens, terrorem plurimis, etiam ipsi principi, meditatione tyrannidis inferebat; eratque Arianus. Is ergo rogavit imperatorem ut intra civitatem ei unam daret ecclesiam. At ille eum se placare promisit. |
2 | Tunc evocans Ioannem, eique potentiam illius, meditatamque tyrannidem dicens, petebat ut data ecclesia eius refrenaret intentionem. At ille virtute fortissimus: Noli, inquit, o imperator, haec promittere, neque sanctum canibus dare. Non enim potero Deo benedicentes expellere, et sanctum templum blasphemantibus iniuste contradere. |
3 | Neque hunc barbarum metuas, imperator; sed ambos nos iube vocari, et sub silentio inter nos quae dicuntur audi. Ego namque linguam illius sic frenabo, ut non praesumat petere quae dari non expedit. Hoc audiens imperator gavisus est, et utrumque altera die vocavit. Tunc Gainas petitionem suam poscebat; Ioannes contradicebat, dicens: Non licet imperatori pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere. |
4 | Cumque responderet ille quia oratorium et ipse habere deberet, Ioannes ait: Ubique tibi divina domus aperta est, et nullus te vetat orare. At ille: Sed ego, inquit, alterius sectae sum, et cum meis unum templum habere deposco. Multos enim pro Romana republica labores assumpsi, et non debeo in mea petitione contemni. Cui Ioannes: Plurima, inquit, praemia, et quae transcendunt tua certamina, percepisti, magister militum factus, consulari toga insuper exornatus. |
5 | Et oportet te considerare qui dudum fueris, et qualis modo conspiciaris, et quae prisca paupertas, et quae moderna substantia; quibus vestibus utebaris antequam Istrum transisses, et quibus nunc uteris. Considera igitur quia pauci labores maxima tibi praemia contulerunt, et circa honorantem te non sis ingratus. His sermonibus tantus ille doctor obstruxit os Gainae, eumque compulit ut taceret. [THEODORETUS, lib. V, cap. 32, p. 237.] |
6 | Igitur dum Gainas adipisci desideraret imperium, qui dudum de sua fide apud beatam martyrem Eufemiam in Chalcedonia imperatori Arcadio promisisset, diversa consilia revolvebat, et in sua intentione semper instabat. Dumque per diem nihil in urbe Constantinopolitana agere potuisset, machinatus est ut nocte barbaros mitteret qui palatium concremarent. Tunc enim aperte monstratum est quomodo Deus custodiat civitatem. |
7 | Missis enim ab eo barbaris ad incendium atque praedas, angelorum turba apparuit, armatorum ingens corpus habentium. Illi vero putantes esse milites, abscesserunt. Cumque hoc Gainae fuisset nuntiatum, incredibile visum est. Noverat enim quia cunctus exercitus per civitates fuerat constitutus. Quapropter denuo futura nocte alios destinavit. Cumque idem ei renuntiatum fuisset (denuo enim angeli eamdem visionem barbaris ostendebant), novissime ipse egressus cum multitudine, miraculi sumpsit experimentum: arbitratus revera quia per diem quidem lateret exercitus, nocte vero pro eius custodia poneretur. |
8 | Et ita, dum intra urbem nihil posset implere, egressus ad Thraciam, aperte hostilem monstravit intentionem. [SOCRATES, lib. VI, cap. 6, p. 307.] |
9 | Cum igitur aliquantum transisset tempus, diu meditatam tyrannidem Gainas patefecit. Collecto namque exercitu, per Thracias universa vastabat. Hoc agnoscentes et iudices et populi terrebantur; et neque repugnare illi quilibet praesumebat, neque apud eum legatione fungi, dum asperitatem barbaricam formidarent. Tunc ergo alios omnes tanquam metuentes relinquens imperator, Ioanni viro sanctissimo onus legationis imposuit. |
10 | At ille neque illius resultationis memor, neque inimicitiarum quae hinc exortae videbantur, alacriter est profectus ad Thracias. At ille cognoscens legatum, eiusque fiduciam pro pietate sic licenter assumptam, occurrit ei longo itinere, eiusque dexteram suis oculis circumposuit; insuper etiam suos filios sacra eius genua osculari praecepit. |
11 | Huius ergo virtutis Ioannes fuit, ut etiam valde terribiles humiliari cogeret et timere. [THEODORETUS, lib. V, cap. 32 et 33, p. 238.] |