Cassiodorus, 10, CAPUT IV.Quomodo Eutropius praepositus imperatoris fuerit interemptus.
1 | Eius derogationibus dedit augmentum homilia contra Eutropium tunc prolata. Eutropius enim eunuchus praepositus imperatoris, et habens consulis dignitatem, volens in quibusdam ad ecclesiam refugientibus vindicare, studuit ab imperatoribus legem poni iubentem ut nullus ad ecclesias confugeret, imo qui dudum refugerant, traherentur. |
2 | Sed Dei secutum est repente iudicium. Erat ergo proposita lex. Post paucos vero dies cum ipse Eutropius offendisset imperatorem, inter refugas erat apud ecclesiam. Episcopus vero, Eutropio sub altari iacente, nimioque percusso timore, residens super ambonem, ubi solebat prius consuete facere sermonem, homiliam increpatoriam fecit adversus eum. |
3 | Unde plurimos magis offendebat, eo quod homini in infelicitate posito non solum miseratus non est, sed etiam nec obiurgare desisteret. Igitur Eutropii, tunc consulatus dignitatem habentis, propter quaedam vitia caput imperator iussit auferri, et ex ordine consulum eius nomen penitus abrogari [An. Dom. 399]. Quamobrem Theodori solummodo, qui cum eo consul fuit, nomen ascriptum est. |
4 | Pro diversis igitur causis multos saepius fiducialiter obiurgabat, et plurimis erat odiosus. Unde Theophilus, Alexandrinae civitatis episcopus, mox post ordinationem causas eius deiectionis inquisivit, et quibusdam praesentibus de eo latenter obloquebatur, multis etiam longe positis scribebat. Contristabatur enim non solum pro fiducia Ioannis, sed quia etiam Isidorum presbyterum suum, episcopum Constantinopoleos ordinare non valuit. [SOCRATES, lib. VI, cap. 5, p. 304.] |
5 | Sacerdotibus igitur Ioannes episcopus supplicabat ut secundum ecclesiasticas viverent sanctiones, quas quicunque praevaricari praesumerent, eos ad templum prohibebat accedere. Dicebat enim quia nec deberent frui honore sacerdotii qui eorum vitam contemnerent imitari. Non solum enim providentiam urbis Constantinopoleos habebat, sed etiam totius Thraciae, quae sex provinciis est divisa, et quae undecim administrationibus dispensatur. |
6 | His legibus ordinabat etiam Ponticam regionem, quae totidem iudicibus gubernari dignoscitur. Cumque cognovisset in Phoenice adhuc daemonibus sacrificia ministrari, electos monachos et imperialibus sanctionibus coarmatos adversus cultores destinavit idolorum: dans pecunias templorum destructoribus erogandas, non ex aerario publico, sed quas a fidelissimis mulieribus oblatas sponte percipiebat. [THEODORETUS, lib. V, cap. 28, p. 235.] |