monumenta.ch > Cassiodorus > XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.) > 30 > XIIII. GESILAE SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507/511) > V. GELASIUS ERELEUVAE. (a. 496) > 30 > XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) > VII. GELASIUS PAPA GERONTIO ET IOHANNI EPISCOPIS. > XIIII. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > 30 > III. [GELASIUS] THEODERICO REGI. (a 495) > 30 > 7 > 7 > 7 > XIIII. POPULO ROMANO THEODAHADUS REX. (a. 535) > 7 > XIIII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537) > XIII. IUSTINIANO AUGUSTO SENATUS URBIS ROMAE. (a. 535) > 7 > XIIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 507/511) > 7 > 7 > II. TEIAE COMITI GELASIUS. (a 495) > XV. IOHANNI PAPAE ATHALARICUS REX. (a. 533 fin) > 7 > 7 > 7 > 7 > 1 > 6 > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 10, II.Quomodo Honorius ludum gladiatorum removerit.

Cassiodorus, 10, CAPUT PRIMUM.De successione Arcadii et Honorii.

1 Defuncto igitur Theodosio, in eius imperio filii successerunt, Arcadius in Oriente, Honorius autem in Occidente. Hoc tempore in Romana Damasus praesidebat Ecclesia, in Alexandria Theophilus, Hierosolymis Ioannes, Flavianus Antiochenam tenebat sedem, Constantinopolitanamque Nectarius. Igitur circa octavam diem Novembris mensis, eodem consulatu [An. Dom. 395], corpus Theodosii delatum est cum solemni honore, et ab Arcadio filio sepulturae contraditur. Post paucos vero dies, id est vicesima septima eiusdem mensis, etiam exercitus qui cum imperatore Theodosio fuerat contra tyrannum, reversus est.
2 Et dum imperator Arcadius secundum consuetudinem ad portas occurrisset exercitui remeanti, tunc milites Rufinum praefectum imperatoris peremerunt. Erat enim suspectus, quasi tyrannidem posset assumere. Dicebatur autem quia Hunnos ipse in Romanorum provincias evocasset, qui tunc Armeniam et partes Orientis valde vastabant. [SOCRATES, lib. VI, cap. 1, p. 299.]
Cassiodorus HOME

bav824.289 bnf1603.202