monumenta.ch > Cassiodorus > 50
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XLIX.Quomodo Habacuc et Michaeae prophetarum corpora inventa sint. <<<    

Cassiodorus, 9, CAPUT L.De fine Theodosii principis.

1 Igitur Theodosius imperator, post laborem publicum corpore fatigatus, et sperans se ea aegritudine moriturum, potius de republica cogitabat, considerans quae solent hominibus provenire imperatore moriente. Filium itaque Honorium de Constantinopoli velociter evocavit, ordinare volens partes Hesperias. Cumque filius Mediolanum venisset, ex aegritudine relevatus, circum de victoria celebrabat.
2 Et ante prandium quidem spectaculum quasi sanus exhibuit. Post prandium repente praegravatus est, et ad spectaculum venire non potuit; filium tamen ludis adesse praecepit. Superveniente vero nocte defunctus est consulatu Olibrii et Probini [An. Dom. 395], septima decima die Ianuarii mensis, anno primo ducentesimae nonagesimae quartae olympiadis.
3 Vixit autem imperator Theodosius annos sexaginta, ex quibus sedecim imperavit. [SOCRATES, lib. V, cap. 25; edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 295.]
Cassiodorus HOME

bav824.287 bnf1603.201

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik