monumenta.ch > Cassiodorus > 47
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XLVI.De miraculis Donati pontificis in Beroea. <<<     >>> XLVIII.De Epiphanio Cyprio.

Cassiodorus, 9, CAPUT XLVII.De Theotimo Tomitano pontifice.

1 Eo tempore Tomitanam et Scythiae Ecclesiam Theotimus gubernabat, vir in philosophia nutritus, cuius virtutem diligentes barbari trans Istrum habitantes, Deum Romanorum esse praedicabant. Divinarum quippe in eo rerum experimenta saepius perceperunt. Nam cum aliquo tempore iter faceret, illius terrae barbari occurrerunt ei. Et dum hi qui erant circa eum terrore turbarentur, quasi continuo morituri, ex equo descendens oravit.
2 Porro barbari neque eum, neque sequaces eius, nec equos, de quibus descenderant, videntes, pertransierunt. Dum igitur crebro transeuntes Scythas, naturaliter feroces, epulis muneribusque mansuefaceret, quidam barbarus arbitratus eum esse locupletem, coepit insidiari, ut eum caperet, alligaret et traheret. Cum hoc iam praeparasset, et dexteram ad hoc haberet, ut eum iactu laquearet, manus in aere mox ligata, et barbarus ille invisibilibus vinculis est obstrictus. Tunc aliis pro eo rogantibus, supplicavit Deo Theotimus ut barbarus solveretur. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 25; edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 748.]
Cassiodorus HOME

bav824.286 bnf1603.200

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik