Cassiodorus, 9, CAPUT XLV.De Eugenio tyranno, et quemadmodum fuerit superatus.
1 | Res itaque publica hoc tempore pro huiusmodi causa turbabatur in Occidentis partibus. Grammaticus quidam nomine Eugenius, litterarum Latinarum doctor, relinquens scholas suas, in palatio militabat. Eratque imperatoris antigraphus, et propter eloquentiam a multis honorabatur. Tunc ergo, ut fertur, non mediocriter cogitans, cooperatorem assumpsit Arbogasten, de minoribus Gallis ortum, militaris ordinis ducem, virum saevum et necibus praeparatum. Quo facto declinavit ad tyrannidem. |
2 | Igitur uterque contra imperatorem Valentinianum necem machinabantur, cubicularios corrumpentes cunuchos. At illi dormientem principem suffocarunt. Hoc Eugenius repente cognoscens, imperio potitur Hesperiae, agebatque quod tyranno poterat convenire. Haec audiens Theodosius imperator, rursus sollicitudinibus obstrictus, secunda certamina post Maximum praeparabat. Congregansque militarem virtutem, et Honorium filium designans imperatorem consulatu suo et Habundantii [An. Dom. 393], decimo die Ianuarii mensis, denuo ad partes Hesperias magno studio festinabat. [SOCRATES, lib. V, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 293.] |
3 | Interea eventum belli considerans, misit ad Thebaidam ad Ioannem monachum, tunc praescientia clarum. Ad quem destinavit Eutropium eunuchum sibimet fidelissimum, ut aut eum, si vellet venire, deduceret, aut nolentem de eventu belli requireret. At ille Ioannem quidem deducere non praevaluit; sed mandatum retulit eius, quia bello vinceret, et perimeret tyrannum, et post victoriam in Italia moreretur. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 22, pag. 740.] |
4 | Relictis ergo Theodosius ambobus filiis in urbe Constantinopoli, cum pergeret contra Eugenium bellaturus, plurimi trans Istrum barbari sunt secuti, cum eo pugnaturi contra tyrannum; parvoque tempore cum manu maxima venit ad Gallias. Illic enim praeparabat bellum, ubi iam multa millia habebat exercitus. [SOCRATES, lib. V, cap. 24; edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 294.] |
5 | Cum igitur in quodam monte oratorium invenisset, ibi nocte Domino supplicabat, et circa galli cantum sopore compressus, vidit in somnis quasi iaceret in campo, et astarent sibi duo quidam viri in vestibus albis et equis candidissimis residentes, eumque iubentes habere fiduciam, et diluculo armare milites ad victoriam; dicebantque se pro solatio destinatos. Quorum alter Ioannem evangelistam, alter se Philippum dicebat apostolum. |
6 | Hac visione comperta, nequaquam ab oratione cessavit, sed lacrymas uberiores effudit. Quae visio etiam alicui militi revelata est, et per diversos pervenit ad principem. At ille: Non propter me, inquit, haec iste vidit; sed ne quis crederet quia finxi quod ego vidi. Ideoque etiam isti monstratum est; nam primo mihi hoc Dominus communis ostendit. [THEODORETUS, lib. V, cap. 24, p. 232.] |
7 | Fit ergo congressio circa fluvium vocabulo Frigidum. Igitur in parte qua Romani contra Romanos confligebant, bella erant aequalia. Unde vero barbari auxiliatores imperatoris, pars Eugenii potior esse videbatur. Imperator autem videns barbaros deperire, in maxima veniens aestuatione, prostravit semetipsum in terra, adiutorem invocans Deum, et petitione frustratus non est. |
8 | Quidam enim Bacurius magister militum eius repente sic confortatus est, ut cum primis ducibus concurreret ad eam partem qua barbari premebantur. Quo facto disrupit acies, et in fugam mox vertit inimicos. Fitque denuo ea hora miraculum; ventus enim vehementissimus inspirans, emissa iacula ab Eugenii partibus contra eos denuo revocabat, et a partibus imperatoris ad hostes cum magna fortitudine deferebat. Tantum valuit imperatoris oratio. Hoc itaque modo dimicatione consumpta, tyrannus currens ad pedes imperatoris, exorabat promereri salutem. |
9 | Qui circa pedes eius a militibus capite sectus est. Haec gesta sunt septima decima die Septembris mensis, consulatu Arcadii tertio, et Honorii secundo [An. Dom. 394]. Arbogastes autem tantorum causa malorum, post duos congressionis dies, fuga lapsus, dum cognovisset quia vivere non posset, proprio gladio se peremit. [SOCRATES, lib. V, cap. 24; edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 294.] |