monumenta.ch > Cassiodorus > 44
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XLIII.Quemadmodum Ioannis Baptistae Constantinopolim fuerit deportatum. <<<     >>> XLV.De Eugenio tyranno, et quemadmodum fuerit superatus.

Cassiodorus, 9, CAPUT XLIV.Quemadmodum Flavianus Antiochenum solus acceperit episcopatum.

1 Igitur in Antiochia Meletii maximi successionem Flavianus accepit, qui cum Diodoro plurima pro ovibus certamina passus est. Voluerat enim Paulinus Ecclesiae suscipere praesulatum: sed pontificum restitit chorus, dicens non oportere eum qui Meletii consilium non receperat, post illius mortem in eius sede consistere; sed eum potius qui plurimis laboribus effulgebat, et pro ovium cura pericula sustinuerat. Hoc factum Romanos et Aegyptios fecit infestos adversus Orientales.
2 Sed neque morte Paulini inimicitiae sunt destructae. Nam et post illum, cum Evagrius eius percepisset sedem, perstiterunt Flaviano vehementer infensi, licet Evagrius praeter ecclesiasticam regulam fuerit ordinatus. Solus enim Paulinus eum instituerat, plurimas regulas praevaricatus ecclesiasticas. Non enim praecipiunt ut pro se qu libet ordinare possit, sed convocare universos provinciae sacerdotes, et praeter tres pontifices ordinationem fieri penitus interdicunt.
3 Verumtamen nihil horum respicientes, Evagrii sunt amplexi communionem, et adversus Flavianum auditus principis commoverunt. Qui frequenter impulsus, deduxit eum ad urbem Constantinopolim, et Romam [mss. et ed. V., Romae] proficisci praecepit. Porro Flavianus excusatione hiemis, et promissione facta, quia tempore opportuno pergeret Romam, tunc est reversus ad propria.
4 Cumque Romani pontifices, non solum mirabilis Damasus, sed etiam post eum Siricius et Anastasius imperatori vehementer insisterent, dicentes, quod tyrannos quidem proprios debellaret; qui vero Christi resisterent legibus, eos sineret impunitos; rursus eum evocans, Romam [mss. et ed. V., Romae] proficisci cogebat.
5 Tunc Flavianus sapientissimus digna fiducia usus ait: Siquidem fidem meam, o imperator, quasi non rectam accusant quidam, aut vitam dicunt sacerdotio non esse dignam, etiam ipsos accusatores habere iudices non refuto, eorumque sententiam gratanter excipio. Si vero de sede et praesulatu contendunt, nec litigo, nec haec volentibus habere resulto; sed abscedo, et me ab episcopatu suspendo. Da igitur Antiochenam sedem cuicunque volueris, imperator.
6 Hanc eius fortitudinem sapientiamque miratus princeps, redire ad patriam, et commissam sibi regere praecepit Ecclesiam. Post aliquantum tempus Romam [mss. et ed. V., Romae] denuo veniens imperator, easdem ab episcopis patiebatur querelas, quasi Flaviani tyrannidem subdere noluisset. At ille speciem tyrannidis eos effari praecepit, dicens se esse Flavianum.
7 Illis vero dicentibus, quia non possent cum imperatore contendere, monuit ut de caetero Ecclesiae concordiam haberent, deponerentque certamen, et stultas contentiones exstinguerent. Paulinus, inquit, olim est mortuus; Evagrius contra regulas ordinatus; orientales autem Ecclesiae praesulatum Flaviano deferentes, et Asia, Pontus, et Thracia, eius communioni coniunctae sunt: omnis Illyricus illum novit per Orientem episcopis praesidere.
8 His flexi monitionibus Hesperiae sacerdotes soluturos se inimicitias promiserunt, et legatos mittendos ab eo se suscipere. Hoc agnoscens sacratissimus Flavianus, misit Romam [mss. et ed. V., Romae] quosdam laude dignos episcopos, et Antiochenos presbyteros, atque diaconos, quibus praeerat Acacius Beroeae in omni terra pelagoque cantatus. Is cum aliis Romam [mss. et ed. V., Romae] veniens, longamque sanans odii passionem, post decem et septem annos Ecclesiis restituit pacem.
9 Quod agnoscentes Aegyptii, inimicitias exstinguentes, concordiam sunt amplexi. Tunc igitur Ecclesiae Romanae Innocentius, successor Anastasii, praesidebat, vir prudentia et intellectu decenter ornatus; Alexandrinae vero Theophilus. [THEODORETUS, lib. V, cap. 23, p. 229.]
Cassiodorus HOME

bav824.283 bnf1603.198

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik