monumenta.ch > Cassiodorus > 42
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XLI.De divisione Macedonianorum. <<<     >>> XLIII.Quemadmodum Ioannis Baptistae Constantinopolim fuerit deportatum.

Cassiodorus, 9, CAPUT XLII.De recessu Nili fluminis et rursus accessu.

1 Ea si quidem tempestate dicunt Aegypti fluvium circa primum ascensum aquae post tergum recessisse. Quo facto, Aegyptii saeviebant, eo quod non sinerentur flumini sacrificia solemnia celebrare. Iudex autem seditionem perspiciens concitari, nuntiavit imperatori. Verum imperator melius iudicavit divinae fidei serviendum quam poculis Nili, et sacrilegia praeponere pietati: Nunquam, inquit, currat ille fluvius, si magicis artibus et fluxu sanguinis undae polluendae sunt sacri Paradisi.
2 Hoc acto, post paululum ita uberrime Nilus effusus est, ut etiam altius quam solebat fluctus spargeret. Cumque solitas complesset mensuras, et adhuc in culmen extolleretur, in terrorem nimium Aegyptii sunt redacti: metuentes ne et Alexandriam et Libyae partes forte destrueret. Tunc enim fertur paganos Alexandrinos in theatro clamasse, quia velut senex et delirus evanuisset Nilus.
3 Quamobrem plurimi Aegyptiorum derogantes paternae religioni, ad Christianitatis iura conversi sunt. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 20, p. 736.]
Cassiodorus HOME

bav824.282 bnf1603.197

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik