monumenta.ch > Cassiodorus > 38
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXXVII.De Sabbatio haeresiarcha. <<<     >>> XXXIX.De Pascha Montanistarum.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXXVIII.De Pascha, vel divers tate institutionum seu observationum quae per diversas Ecclesias celebrantur.

1 Sed mihi non videtur huiusmodi viros de festivitate Paschae rationabiliter contendisse, neque istos qui nunc sequuntur Iudaeos. Non enim mente perceperunt quia Iudaismo in Christianitatem mutato, illa subtilia et figurativa legis Mosaicae quieverunt, quod hincapparet. Iudaizare namque nulla gens Christiana praecepit; e diverso autem etiam Apostolus contradixit, non solum circumcisionem prohibens, sed etiam de festivitatibus contentiones abiiciendas monens. Scribens enim ad Galatas ait: Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, legem non audistis [Galat. IV, 21]? Et hinc pauca loquens, servum ostendit populum Iudaeorum, et in libertatem vocatos qui accedunt ad Christum.
2 Monet etiam nullatenus observandos dies, et menses, et annos. Colossensibus autem scribens, magna voce clamabat, umbram fuisse observationes antiquas. Quapropter, inquit, nullus vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte festivitatis, aut in initio mensis, aut in sabbato, quae sunt umbra futuri [Coloss. II, 16]. Et ad Hebraeos idem apostolus dicit: Mutato enim sacerdotio, necessario legis mutatio fuit [Heb. VII, 12]. Igitur nec Apostolus, nec Evangelia accedentibus ad praedicationem iugum servitutis imposuerunt, sed festivitatem Paschae et alias celebritates honorandas esse dixerunt.
3 Quapropter quoniam diligunt homines huiusmodi celebritates, eo quod in eis a laboribus requiescunt, singuli per provincias, sicuti voluerunt, memoriam salutaris passionis antiquitus ex quadam consuetudine celebrabant. Non enim hoc Salvator aut nostri Apostoli lege praedicaverunt, nec poenam, aut supplicium, aut maledictum, sicut lex Mosaica Iudaeis, nobis Evangelia aut apostoli sunt minati; sed solummodo in derogationem Iudaeorum, quoniam in festivitatibus homicidium commiserunt, in tempore Azymorum Salvatorem passum in Evangeliis est relatum.
4 Intentio namque fuit apostolorum non de diebus sancire festivitatem, sed conversationem rectam et Dei praedicare culturam. Mihi ergo videtur quia, sicut multa alia per provincias ad consuetudinem venerunt, sic et Paschae festivitas tradita est, eo quod nullus apostolorum aliquid hinc sanxisset. Nam plurimi circa minorem Asiam antiquitus quartumdecimum diem observabant, non respicientes sabbati diem.
5 Et hoc facientes, non tamen segregabantur ab illis qui aliter celebrabant, donec Romanae Ecclesiae Victor episcopus excommunicationem Quartodecimanis misisset in Asiam. Quo facto Irenaeus Lugdunensis, Gallicanus episcopus, Victorem epistula sua culpavit, dicens etiam veteres ita celebrasse; et quia Polycarpus Smyrnae civitatis episcopus, qui postea sub Gordiano principe martyrio coronatus est, Aniceto episcopo Romano communicaverit: nihil discernens de paschali festivitate, cum ipse Quartodecimanus esset, sicut Eusebius in quinto Ecclesiasticae Historiae libro docet.
6 Quidam igitur, sicuti dixi, in Asia minore quartumdecimum observabant diem. Quidam vero etiam circa orientales partes sabbatum custodiebant, dissonabant autem circa mensem. Nam alii Iudaeos, licet integritatem non servarent, sequendos esse in sacra festivitate dicebant; alii vero post aequinoctium celebrabant, declinantes sequi Iudaeos, et dicentes quia dum sol esset in Ariete, Pascha celebrari deberet. Secundum Antiochenos autem Xanthico mense, secundum Romanos Aprili.
7 Et hoc faciendum non sequendo modernos Iudaeos, qui per omnia errare noscuntur, sed magis antiquos et Iosephum. Sic enim ille in tertio Antiquitatis libro conscripsit. His itaque contendentibus omnes Occidentales usque ad Oceanum, post aequinoctium ex antiqua traditione Pascha celebrasse comperimus, nec aliquando habuisse discordiam.
8 Non enim, sicuti quidam dicunt, celebratum sub Constantino concilium festivitatem Paschae mutavit. Nam ipse Constantinus discordantibus scribens, monet ut isti, cum pauci essent, imitarentur plures. Cuius epistulae partem ponere non omisi. Sic enim post alia dixit: Est enim ordo decorus, quem omnes Ecclesiae in universo orbe apud Occidentem, et Meridiem, et Arcturum, positae servare noscuntur, nec non etiam quidam Orientalium. Quapropter in praesenti bene se habere omnes aestimaverunt, et ego ipse vestrae quoque sapientiae placere promisi, ut quod in Romana civitate, Italia, et Africa, et universa Aegypto, Hispania, Galliis, Britanniis, Libya, tota Hellade, Asia dioecesi Ponti, et Cilicia, libenter sub una concordia custoditur, hoc etiam sapientia vestra suscipiat: considerantes non solum multitudinem praedictorum locorum et Ecclesiarum numerum, sed etiam quia hoc maxime debetis omnes communiter celebrare quod ratio subtilis videtur exigere, nullam cum Iudaeorum periurio habere communionem. Talia siquidem Constantinus. Sed aiunt Quartodecimanis hanc observationem Ioannem apostolum tradidisse.
9 Alii vero Petrum et Paulum apostolos Romanis et Occidentalibus dicunt Paschae tradidisse solemnitatem. Sed nullus scriptam probationem horum habere dignoscitur. Quia vero ex consuetudine quadam per provincias celebratur Pascha, hinc aestimo quod nulla religio [Vales., religionis secta] easdem videatur servare solemnitates.
10 Nam cum unius sint fidei plurimi, tamen discordant circa Paschae legitima. Unde pauca dicenda sunt. Nam in ipsis ieiuniis aliter apud alios invenimus observari. Romani enim sex [ed. Niv. et Frob., tres] ante Pascha septimanas, praeter sabbatum et dominicam, sub continuatione ieiunant. Illyrici vero, et tota Hellas, Alexandria quoque, ante sex septimanas ieiunant, eaque ieiunia Quadragesimam vocant.
11 Alii vero ante septem Paschae septimanas ieiuniorum facere noscuntur initia, et tres tantummodo septimanas, hoc est, quinis diebus per intermissiones aliarum duarum septimanarum ieiunantes; nihilominus Quadragesimam vocant. Unde miror, cum numerum ipsum non habeant, quomodo Quadragesimam vocent. Sed etiam ciborum abstinentiam non similem habent; nam alii omnino ab animantibus abstinent, alii ex animantibus pisces solummodo comedunt, quidam cum piscibus vescuntur et volatilibus, dicentes haec secundum Moysen ex aqua habere substantiam.
12 Alii vero etiam caulibus et ovis abstinere noscuntur; quidam sicco tantummodo pane vescuntur; alii neque hoc; alii usque ad nonam ieiunantes horam sine discretione ciborum reficiuntur; et innumerae consuetudines apud diversos inveniuntur. Et quia nulla lectio ex hoc invenitur antiqua, puto apostolos singulorum hoc reliquisse sententiae, ut unusquisque operetur non timore, non necessitate, quod bonum est.
13 Sed etiam circa celebritatem collectarum quaedam diversitas invenitur. Nam dum per Ecclesias in universo terrarum orbe constitutas, die sabbatorum per singulas hebdomadas sacrificia celebrentur, hoc in Alexandria et in Roma quadam prisca traditione non faciunt. Aegyptii vero Alexandriae vicini et Thebaidis habitatores sabbato quidem collectas agunt, sed dominica, sicut moris est, sacramenta percipiunt; nam postquam fuerint epulati et cibis omnibus adimpleti, circa vesperam oblatione facta communicant.
14 Rursus autem in Alexandria, quarta et sexta feria Scripturae leguntur; easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem. Origenes enim plurima in his diebus videtur exposuisse [ed., edocuisse]. Qui dum sapiens esset magister, et consideraret quia impossibilitas Mosaicae legis ad litteram esset infirma, rationem Paschae ad modum contemplationis evexit: unum Pascha solummodo verum fieri dicens, quod Salvator celebravit adversus contrarias potestates, dum crucem susciperet, et hoc tropaeo uteretur contra diabolum.
15 In eadem Alexandria lectores et psalmi pronuntiatores indifferenter fiunt, sive catechumeni sive iam Christiani, dum omnes Ecclesiae iam fideles in his ordinibus haberi videantur. Ego quoque cognovi in Thessalia consuetudinem aliam: dum quidam clericus ante clericatum legitime duxisset uxorem, quia cum ea mixtus fuerat, abdicatus est, dum in Oriente cuncti spontanea voluntate, et non aliqua necessitate etiam episcopi semetipsos abstineant.
16 Plurimi enim eorum etiam episcopatus tempore ex legitima uxore filios habuerunt. Hoc quoque in Thessalia servari cognovi, quoniam apud eos in diebus Paschae tantummodo baptizatur. Quapropter plurimi sine baptismate moriuntur. In Antiochia vero Syriae altare non ad orientem ecclesiae, sed magis ad occidentem habent. In Hellade, Hierosolymis, et Thessalia, ad tempus vespertinum orationes similes Novatianis Constantinopoli degentibus agunt.
17 In Caesarea Cappadociae et Cypro, die sabbati, et dominico circa vesperam cum lucernariis episcopi atque presbyteri Scripturas interpretantur. In Alexandria presbyter non facit sermonem. Et haec res initium accepit ex quo Arius Ecclesiam conturbavit. Romae sabbata universa ieiunant. In Caesarea Cappadociae eos qui post baptisma delinquunt, a communione suspendunt, sicut Novatiani et Macedoniani in Hellesponto faciunt, et in Asia Quartodecimani.
18 Novatiani circa Phrygiam binubos non recipiunt, Constantinopoli vero neque aperte recipiunt, neque palam removere noscuntur. In occidentalibus vero partibus aperte recipiunt. [SOCRATES, lib. V, cap. 21; edit. Christ. Vales., cap. 22, p. 282.]
Cassiodorus HOME

bav824.277 bnf1603.194

Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXXVII.De Sabbatio haeresiarcha. <<<     >>> XXXIX.De Pascha Montanistarum.
monumenta.ch > Cassiodorus > 38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik