monumenta.ch > Cassiodorus > 37
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XXXVI.De divisione haereticorum inter semetipsos. <<<     >>> XXXVIII.De Pascha, vel divers tate institutionum seu observationum quae per diversas Ecclesias celebrantur.

Cassiodorus, 9, CAPUT XXXVII.De Sabbatio haeresiarcha.

1 Sabbatius quidam ex Iudaeo factus Christianus, et a Martiano ad presbyteratus honorem provectus, nihilominus sectae Iudaicae serviebat, cum quo scelere ambiebat etiam episcopatum. Assumens ergo sui desiderii conscios duos presbyteros, Theoctistum et Macarium, novitatem festivitatis paschalis sub Valente imperatore constitutam in vico Phrygiae Pazo, defendere nitebatur.
2 Et primum quidem, quasi pro Ecclesiae integritate custodienda, dicebat non esse dignos quosdam participatione sacramentorum. Procedenti vero tempore manifestatus est, dum collectas proprias celebraret. Inter haec Martianus agnoscens eius errorem et ordinationis suae culpam, quia vanae gloriae homines presbyteros ordinaverat, cum gemitu dicebat: Melius fuisse super spinas ponere manus suas, quam Sabbatium ordinasse presbyterum. Proinde synodum in Sangario Bithyniae Novatianorum fecit episcoporum: quo congregati evocaverunt eos, ut coram synodo causas discessionis [ed., dissensionis] suae proponerent. Cumque Sabbatius discordiam festivitatis paschalis suam diceret esse tristitiam, et oportere ut secundum Iudaeorum observationem eam celebrari firmaret, sicut in Pazo fuerat constitutum, aestimantes episcopi quoniam propter ambitum Sabbatius talia perpetraret, iusiurandum ei imposuerunt quia nunquam desideraret episcopatum. Quo iurante, regulam de Paschae festivitate protulerunt qua singulis liceret quo vellent celebrare Pascha, ne propter discordiam festivitatis dividerent Ecclesiam; cum antiqui, Ecclesiis proximi, licet discordantes de tali festivitate, communicassent tamen alterutris, et Novatiani in regia urbe Roma constituti nunquam fuissent secuti Iudaeos, sed semper post aequinoctium celebrarent Pascha.
3 Cum haec ab eis tunc fuisset regula definita, Sabbatius iuramentis obstrictus, si quando paschalis festivitas discordaret, ille apud semetipsum praecedentius ieiunabat, et noctanter solemnem diem Paschae sabbati celebrabat, et rursus cum omnibus in ecclesia conveniebat, et mysteriis fruebatur. Hoc ergo, multis annis faciens, latere non potuit.
4 Quapropter quidam simplicium, et maxime Phrygum et Galatarum ex hac re iustificari credentes, zelabantur eum, et Pascha cum illo celebrabant. Sed Sabbatius postea et remotas collectas faciebat, et parvipendens iusiurandum, suorum electione sequacium ordinatur episcopus. [SOCRATES, lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 281.]
Cassiodorus HOME

bav824.276 bnf1603.193

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik